Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 462


Dignus est mercede sua Albensis episcopus,
Qui pro rege cum Zypheis pugnavit pre omnibus
Exturbans heresiarchas de Romanis domibus.

Bellum egit cum Prandello atque cum Badaculo,
Qui thesaurum sancti Petri ponebant in sacculo,
Expulit eos ab arca potitus pinnaculo.

Redde vicem promerenti, certa spes imperii,
Ne inanes paciaris moras desiderii;
Opibus et maiestate compar es Tyberii.

Non est magnum tanto regi unum signum facere,
Hoc est dicere Benzoni: ,,Veni foras, Lazare ,
Reddita tibi mercede sta sub meo latere”.

In me solo si te ipsum, rex bone, glorificas,
Universos fratres meos non parum letificas,
Legem enim conservando deum honorificas.

In hoc scimus, quod sub alis te servat altissimus,
Si in te non prevalebit temptator nequissimus,
In episcopis creandis si es discretissimus.

Et ne umquam seducaris ab aliquo homine,
Temet ipsum, quęso, munì, rex noster et domine,
Fac in fronte signum crucis in auctoris nomine.

Torna all'inizio