induunt aureo filo, absque lini et lanae orditura,
contextas. Verum tandem, convivio amplo
disposito, et postmodum celebrato, donant
decoras exuvias, aliasque caras de lana, quam
ovis anglicana congesserat, Galliaque tessuerat.
Induunt, et resumunt; et, ut per ampliora signa
portentetur quod tota celebritas sit ad gloriam
Gallicorum, omnia illius diei ordinamenta disponunt,
dirigunt officiales, faciuntque ministros,
stabiliunt ministeria, mandant, introducunt, et
ejiciunt, sicut volunt, majores cum baculis compescunt
alios; hinc proceres papam adextrant,
alii praecedunt, alii subsequuntur, patres pedites
assistendo circumstant, nec sibi aliquis quam
Gallicus appropinquat, caeteri eminus, ipsi cominus
comitantur.
CAP. XII
Rex Karolus Romae senator iterum legitur: quare rursus
ad Romaniam aggrediendam animum convertit.
Magni in toto regno apparatus fiunt; foedusque
cum Venetis initur.
Eo igitur coronato, Romani ad devotionem
matris suae romanae ecclesiae fidelem suspirantes,
dictum dominum papam, sicut quondam bonae
memoriae Nicolaum, in senatorem eorum
unanimiter elegerunt ad vitam, ut de Urbis disponat
regimine, sicut placet, ac sit ipsorum
dominus, et judex, qui eorum est pastor, et ut
dominetur Urbi, qui imperat toti orbi. Ante tamen
quam ipse dominus papa de Urbe ipsa disponat,
ad regium tanti populi dominium Philippum
de Lavena praemittit. Tantumque regem
venientem ad reddendum debitae fidei solitum juramentum,
quod cuilibet summo pontifici praestare
tenetur, ad romanum dominium restituit
praelibatum; et quia, ipse dominus papa per electionem
publice obtinebat, donat regi de gratia
liberali. Per hujusmodi autem dignitatis senatoriae
concessionem, quam dominus papa regi
fecerat, quamplures sani capitis viri dubitabant
constitutionem domini Nicolai super regimine
Urbis editam tacite revocatam: unde adstruebant
regem Carolum posse tenere per concessionem
populi senatoriam dignitatem Urbis et dominium
vita sua, et a summo pontifice obeunte.
Sit, inquam, dominus papa circa regios praefectos
attentus, contra honores pervigil, zelator
suae gloriae, ac de sui status magnitudine timoratus.
Rex ad haec, postquam senatus adeptus
est gloriam, anhelat ad passagium Romaniae:
habet enim jam fautorem sui propositi, ac sui
negotii promotorem.
Jam ergo accelerat suorum armamenta vasorum,
et, praeter apparatus innumeros galearum,
tritarum, et lignorum grossorum pro equis, quae
per totam Siciliam, Apuliam, Calabriam, Principatum,
ac Terram Laboris delata sunt, et contexta,
|
|