quadam nocte venit beatissima ac gloriosissima Dei genitrix,
quasi consparsis crinibus et dissolutis atque lacrimosis oculis,
ducens secum beatissimum patronem nostrum Petrum. Ipsa vero
precedens, ut domna, venit ad lectum predicti episcopi, ad
quem cum venisset, ait: «Dormis, episcope? » ad quam ille pavidus
respondit: «Qui es?» et illa: «Sum Maria, genitrix Dei
ac salvatoris humani generis». Cui ille: «Quid ad me venisti,
preclara domna?» et illa: «Cave, ne ultra ecclesiam meam Epporediensem
atque ecclesiam Bremetensem sancti Petri apostolorum
principis querere audeas, si mortem pessimam non vis
ocius incurrere. Ad hoc enim venimus, ne tale scelus fieret per
te». Qui cum talia dixisset, recessit. Ipse vero, non solum prefatas
queritare cessavit ecclesias, set etiam plena voce hanc visionem
sibi apparuisse sepissime confessus est.
<XXXVII>. Eodem quoque tempore evenit, ut quidam homo
pateretur ulcus in nare, post longum tempus. Quippe percussus
sagitta, hastile prodit, ebidentale ipsius intrinsecus remansit.
Hic autem homo ad sacra beati Vualerici venit pignora, in celebritate
illius. Qui dum venisset ante aram illius, pre nimio dolore
obdormivit. Quod dum fieret, protectus adiutorio pii Confessoris
ab nare exiit sagitta, et sic liberatus est a proprio dolore.
Inde gaudens, quandiu advixit, nomen pii abbatis ab eius ore
non defuit.
<XXXVIII>. Guntramni furitas ideo narratur, ut discant potentes,
quanto magis sevierint, tanto magis cruciabuntur. Oderat
hic infelix nostra loca et monachos et laicos sepe turpiabat.
Accidit ut quadam die a domno Gezone vocaretur, quo veniret
et pranderet ad monasterium et faveret aliquod negotium excuciende
rei. Ipse vero superbia tumidus, non respuit, sed venit
more ferino. Erat quoddam cenaculum ante seras ęcclesię; ibi
dum esset satur, somno prereptus est. Dum igitur dormiret, ante
lectum eius adstitit sacerdos quidam, in manibus habens bipennem,
|
|