sicut nec ad Trinitatem, quamvis Trinitatem non esse sit impossibile; et hoc
ostendit debilitas rationum quae ad hoc inducuntur pro demonstrationibus, quae
omnes a Philosophis tenentibus aeternitatem mundi positae sunt et solutae: et
ideo potius in derisionem quam in confirmationem fidei vertuntur si quis talibus
rationibus innixus contra Philosophos novitatem mundi probare intenderet.
Dico ergo, quod ad neutram partem quaestionis sunt demonstrationes, sed probabiles
vel sophisticae rationes ad utrumque. Et hoc significant verba
Philosophi dicentis quod sunt quaedam problemata de quibus
rationem non habemus, ut utrum mundus sit aeternus; unde hoc ipse
demonstrare nunquam intendit: quod patet ex suo modo procedendi; quia ubicumque
hanc quaestionem pertractat, semper adiungit aliquam persuasionem
vel ex opinione plurium, vel approbatione rationum, quod nullo modo ad
demonstratorem pertinet. Causa autem quare demonstrari non potest, est ista,
quia natura rei variatur secundum quod est in esse perfecto, et secundum quod
est in primo suo fieri, secundum quod exit a causa; sicut alia natura est hominis
iam nati, et eius secundum quod est adhuc in materno utero. Unde si quis ex
conditionibus hominis nati et perfecti vellet argumentari de conditionibus eius
secundum quod est imperfectus in utero matris existens, deciperetur; sicut narrat
Rabbi Moyses, de quodam puero, qui mortua
matre, cum esset paucorum mensium, et nutritus fuisset in quadam insula solitaria,
perveniens ad annos discretionis, quaesivit a quodam, an homines essent
facti, et quomodo; cui cum exponerent ordinem nativitatis humanae, obiecit
puer hoc esse impossibile, asserens, quia homo nisi respiret et comedat, et
superflua expellat, nec per unum diem vivere potest; unde nec in utero matris
per novem menses vivere potest. Similiter errant qui ex modo fiendi res in
mundo iam perfecto volunt necessitatem vel impossibilitatem inceptionis mundi
ostendere: quia quod nunc incipit esse, incipit per motum; unde oportet quod
movens praecedat duratione: oportet etiam quod praecedat natura, et quod sint
contrarietates, et haec omnia non sunt necessaria in progressu universi esse a
Deo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum est, quod materia est ingenita et incorruptibilis, non
tamen sequitur quod semper fuerit: quia incepit esse non per generationem ex
aliquo sed omnino ex nihilo; et similiter posset deficere si Deus vellet, cuius
voluntate materiae et toti mundo esse communicatur.
Et similiter dicendum est ad secundum, quod illa ratio procedit de inceptione
per generationem et motum; unde illa est ratio contra empedoclem et alios, qui
posuerunt caelum generari.
|
|