hominem ea que iuxta sunt, eciam se deteriorem, minime contemnit;  
qui enim vere te timet nequaquam vel de his que bene agit aput se  
tumet vel de his que necdum agit coram aliis simulacionem pretendit;  
qui vere te timet nec contraccionem adversus sanam doctrinam  
opponit nec, si forte per ignoranciam opposuerit, omni sua  
sentencia omnino persistit; qui vere te timet nunquam ab unitatis  
concordia resilit, ut enim, Domine, hic tuus timor mentem plene  
ceperit, subieccionem in illa protinus gignit, iactanciam extinguit,  
simulacionem quoque ab intus repellit, contemplacionem in cunctis  
refugit, pertinaciam mollit, discordiamque omnimodis cavet. unde et  
veridica voce dicitur: « Quoniam qui Deum timet nichil neglegit »  
et « Non est maior illo qui Deum timet »: tribue igitur, domine  
Deus, misero michi quod postulo qui nichil de propria accione  
confideris totum quod valeo in effusione sanguinis crucifixi constituo. 
CONTRA INVIDIAM. Pestiferum nimis et ultra modum venena  
diffundens seque toto annisu antequam predam capiat morsibus  
lanians, adversus me, domine Deus meus, consurgit secundum  
superbie caput invidia, sed nec ipsa sola, quia omnino septenaria;  
adheret enim illi ex ipsa procedens odium, susurracio, detraccio, in  
adversis quoque proximi exultacio, in prosperis vero illius affliccio.  
o formidandum immanissime bestie caput monstruosum venenoque  
mortifero totum infectum! quod si animo intromissum dominari  
ceperit, nil in eo sanum aut vividum relinquat. sed ut in  
cunctis superetur hoc noxium et multiplex malum, occurrat, Domine,  
queso, dileccionis summum et ineffabile bonum, quod certe  
ubi advenerit mox illud recedit, nec valet aliquod invidie caput ac  
prolis ubi summa consistit dileccionis; qui enim illa viget nulli  
umquam invidet, nullum aliquando odio habet, non contra recte  
viventem musitat, non prave agentem obtrectat, non de alterius  
felicitate animum mestificat, non de adversitate letificat, sed virtutibus  
atque successibus se precellenti eciam adhuc maiora exoptat,  
persequentem quoque se amat, recte operantem collaudat, prave 
  |  
  |