debilioribus cum modica observatione diaetae, et eisdem subvenimus ex colera constipatis. Item suavem et facilem decoctionem et nimis nobilem sic facies: zuccarum violatum solve cum frigida, adde acumina iam factae decoctionis, ut prius dictum est, abiciendo, quae ponebantur ad coquendum in aqua, et da ut prius. Vel aliquod electuarium resolutivum colerae distempera cum aqua, in qua dictum zuccarum violatum sit solutum. Erit enim boni saporis et in purgatione suave. Melancoliam purgabis hoc modo: sume hierae logodion vel hierae fortissimae Galieni veteris et laxativae drachmas duas, diasene drachmas tres, resolve in aqua decoctionis thymi, epithymi, centaureae minoris, corticis radicis celsi, anisi, apii: omnium vel quarundam ana unciam semis; pone super ignem lentum et adde unciam unam zuccari vel sirupi violati et fac, ut diximus <de> solutivo flegmatis naturalis. Vel sume mirobolanorum indorum drachmas quinque, kebulorum corticis drachmam unam, tere subtiliter et duc diu cum uncia una sirupi violati in mortario, donec sit sicut medulla, et distempera cum aqua praedictae decoctionis et sero da. Sed si addideris mirobolanis drachmas duas lapislazuli vel armenici non loti, et si subtraxeris kebulos, plus valebit. Vel purga cum hac nobili decoctione: herbae praedictae cum prunis, violis, sene, sticados, camedreos, lingua bovina, polypodio, aniso, apio, cortice radicis feniculi ana uncia semis: coquantur in sero caprino et pauca aqua, et in colatura resolve mannae, cassiae fistulae, tamarindorum
ana unciam semis, mirobolanorum indorum drachmas quinque <sed fermenta prius in mortario cum sirupo violato>, lapislazuli vel armenici drachmas duas comminuti, sicut scis, et sero da cum frigida vel cum vino, si non febrit, nam aqua commovet indigestionem splenis et melancoliae. Signum huius, quia qui surgunt ab acutis, propter usum
aquae splenetici plures facti sunt. Regula: eodem modo purgamus coleram flegmaticam, sed multiplicamus
polypodium et mirobolanos kebulos. Melancoliam colericam purgantes [106va] addimus reubarbarum et mirobolanos
citrinos; in sanguinea mundificantia sanguinem augemus. Coleram prasinam et eruginosam et illam perniciosam melancoliam, quae per vehementem generatur adustionem, cum decoctione colerae rubeae purgamus pauca melancolica adiungentes et fumi terrae et absinthii sucum vel decootionem.
|
|