3. LANFR.  Quae sit voluntas Dei bona , id est, faciens 
bonos, et benefacientes et perfectos. 
4.  Dico enim . Per gratiam, inquit, qua me Deus  
Apostolum vestrum fecit, omnibus praecipio non  
plus investigare opera Dei quam oportet. 
5.  Sed sapere . Sapere, id est intelligere, debetis  
secundum differentias donorum Dei, quia omne donum  
Spiritus sancti differens est: quod est,  habentes  
donationes , etc., infra. 
6.  Et unicuique . Ordo: sic Deus divisit unicuique  
mensuram donorum suorum; quae fides credentium  
promeretur. 
7.  Sicut enim . Exponit qualiter dona Dei divisa  
sunt fidelibus, videlicet sicut diversa officia diversis  
unius corporis partibus sunt distributa, ut  
humilitas in omnibus conservetur. 
8.  Differentes . Vel donationes differentes, vel nos  
differentes. 
9. AMBROS.  Sine prophetiam . Prophetia pro modo 
fidei datur. Minister ad obsequium fraternitatis  
praebendum, in quantum credit, firmatur. 
10. LANFR.  Rationem fidei . Fides, et prophetiam  
et caetera quae sequuntur facit habere credentes.  
Nisi enim crederent, non haberent. Et in caeteris  
secundum rationem fidei subintelligi debet. Et est  
sensus: prophetiam habentes debemus esse singuli  
membra; sive habentes mysterium, debemus ministrando  
esse alter alterius membra, et caetera eodem  
modo. 
11. AMBROS.  Qui docet . Ad disciplinam coelestem 
  |  
  |