Zacharias papa: Epistolae

Pag 374



ZACHARIAS PAPA BONIFATIO EPISCOPO
ET PER EUM IN MONASTERIO
AB EO CONSTRUCTO SUCCESSIM
ABBATIBUS IN PERPETUUM.
Quoniam semper sunt concedenda,
quae rationabilibus congruunt desideriis,
oportet, ut devotioni conditoris piae constructionis
auctoritas in privilegiis prestandis
minime denegetur. Igitur quia
postulasti a nobis, quatenus monasterium
Salvatoris a te constructum in loco, qui
vocatur Boconia, erga ripam fluminis
Vultaha, privilegii sedis apostolicae infulis
decoretur, ut sub iurisdicione sanctae
nostrae, cui Deo auctore deservimus,
eclesiae constitutum, nullius alterius
eclesiae iurisdicionibus submittatur; pro
qua re piis desideriis faventes, hac nostra
auctoritate id, quod exposcitur, effectui
mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet
eclesiae sacerdotem in praefato monasterio
dicionem quamlibet habere aut
auctoritatem praeter sedem apostolicam
prohibemus; ita ut, nisi ab abbate monasterii
fuerit invitatus, nec missarum
ibidem sollempnitatem quispiam praesumat
omnimodo celebrare, ut profecto,
iuxta id quod subiectum apostolicae sedi
firmitate privilegii consistit, inconcusse
dotatum permaneat, locis et rebus, tam
eis quas moderno tempore tenet vel
possidet, quam quae futuris temporibus
in iure ipsius monasterii divina pietas
 
ZACHARIAS PAPA BONIFACIO EPISCOPO
ET PER EUM IN MONASTERIO
AB EO CONSTRUCTO ET SUCCESS.
ABBATIBUS IN PERPETUUM.
Quoniam semper sunt concedenda,
quae rationabilibus congruunt desideriis,
oportet, ut devotio conditoris piae constructionis
oraculo in privilegiis praestandis
minime denegetur. Igitur quia
postulasti a nobis, quatenus monasterium
Salvatoris a te constructum, situm in
loco, qui vocatur Bochonia, erga ripam
fluminis Fulda, privilegii sedis apostolicae
infulis decoretur, ut sub iurisdictione
sanctae nostrae, cui Deo auctore
deservimus, ecclesiae constitutum, nullius
alterius ecclesiae iurisdictionibus submittatur;
pro qua re piis desideriis faventes,
hac nostra auctoritate id, quod
exposcitur, effectui mancipemus. Et
ideo omnem cuiuslibet ecclesiae sacerdotem
in praefato monasterio ditionem
quamlibet habere hac auctoritate praeter
sedem apostolicam prohibemus; ita ut,
nisi ab abbate monasterii fuerit invitatus,
nec missarum solemnitatem ibidem quispiam
praesumat omnimodo celebrare, ut
profecto, iuxta id quod subiecti apostolicis
privilegiis consistunt, inconcusse dotatus
permaneat. Constituentes per huius
decreti nostri paginam atque interdicentes
omnibus cuiuslibet omnino ecclesiae praesulibus
vel cuiuscumque dignitati
Torna all'inizio