in isto seculo, quia arma Dei sequor ». Tunc rex dixit: «Stulte,
propter amicitiam patris te constituo super meam militiam! Nam
ille Deus, de quo dicis, a Iudei comprehensus et ad presidem adductus,
tunc colaphis eum cedere et spineam coronam posuere super
caput eius et crucifixerunt eum, et scio, quia mortuus est».
Respondit Geminus: «Scio, quia Christus, filius Dei, uenit in
hoc mundum, ut redimeret genus humanum propter peccata, quae
de Adam, primo parentum nostrorum, traximus. Vidit Deus,
quod perierat genus humanum: misit Filium suum in utero Virginis,
natum ex muliere, factum sub lege. Denique uenit ad baptismum,
denique uenit ad passionem; et scio, quia mortuus fuit et
uiuus in suo regno peruenit. Et ego ipsum, cum sit uiuus, omni
die sacrifico».
Tunc iratus rex iussit eum in carcerem mitti. Venit mater
et dixit ad regem: «Dimitte filium meum, quia cultor Dei est et
legem Dei sui non relinquet. Ille ieiunat sabbato et secunda sabbati,
et usque ad octauam sabbati et per singulos dies offert sacrificium,
et non comedit nisi modicum panem et tres uncias aquae, et
omnes substantias diuidit pauperibus».
Tunc rex magis iratus recludit eum in carcerem et fecit ad se
uenire filiam fratris sui, Lotobia nomine, et in carcerem recludit
eam cum Gemino, et misit custodes, qui custodirent diligenter, si
eum uidissent comisceri cum ea. Beatus Geminus, immobilis
stans, fixa genua in terra, sic orauit ad Dominum, dicens: «Domine
Deus omnipotens, qui fuisti cum tribus pueris in camino ignis
ardentis, qui liberasti filios Israel de Egipto, Ionam de profundo
maris, Petrum de carcere, Paulum de uinculis, Susannam de falso
crimine, Daniel de lacu leonum, Teclam de tribus tormentis, et
esto mecum seruo tuo, et ne me incurram foueas. Et fac me uincere
intrepido animo blandimenta mulieris, quia tu Deus solus, qui
descendisti de celo et illuminasti Mariam de Spiritu Sancto».
Tunc rex fecit ad se uenire custodes et interrogauit eos. Illi autem
dixerunt: «Vidimus eum genua flectere in terra et oculos ad
celum aspicientem: super eam non aspexit oculos suos». Iratus
rex fecit eum uenire ad se et dixit ei: «Putaui recessisse ab insania
|
|