Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 85


fideles extiterant, scandalum tolleretur? Formam suscepit egritudinis, ut morbos
auferret egrotis. Servavit ceremonias legis, de quibus tamen in epistola sua dicit:
Quae mihi fuerunt lucra, facta sunt detrimenta, et propter Christum arbitror velut
stercora
. Circumcidit hominem, et hoc tamen terribiliter clamat: Dico , inquit, vobis,
quia, si circumcidamini, Christus nichil vobis proderit [ </I>]. Quod, quaeso, maius peccatum
esse poterit quam Christum perdere, christianae religionis regulam violare, Iudaicae
legis ritus inducere, novam euangelii gratiam impugnare? Et tamen haec apostolus
Paulus in superficie fecisse conspicitur, ne in ipsis novae fidei rudimentis mentes adhuc
tenerae scandala paterentur. Quantum namque in exterioribus cernitur, Cherintus et
Ebion nil pene peius inveniuntur egisse quam Paulus. Qui nimirum in Christum credentes,
propter hoc solum a parentibus anathematizati sunt, quia legis ceremonias Christi
euangelio miscuerunt, et sic nova confessi sunt, ut vetera non mutarent. Sed ecce, cum
dicitur, quoniam Iacobus et omnes seniores hoc Paulo consilium dederunt, omnes ergo
discipuli, quod Paulus fecit, pariter fecerunt. Unum scilicet in hoc habent meritum,
et qui fecit, et qui faciendi dedere consilium. Si ergo ipsi principes mundi, quorum
legibus parent non modo regna terrarum, sed ultro etiam celsitudo caelorum, non dubitavere
perpaucis, qui tunc erant, hominibus in tam periculoso negotio condescendere,
cur nobis utique parvulis et infra illorum vestigia longe iacentibus non licuit innumerabili
Romanae urbis multitudini subvenire? Sed quid apostolos loquimur scandalum
cavisse debilium et noviter conversorum, cum et ipse illorum magister et dominus,
cuius nimirum omnia saecula substernuntur imperio, ad nostrae imitationis exemplum
scandalum precaverit Iudeorum? Symon , inquit, reges terrarum a quibus accipiunt
tributum, a filiis suis, an ab alienis?
Quo respondente: ab alienis , presto subiungit:
Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, mitte hamum
et eum piscem, qui prius ascenderit, tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum
sumens, da eis pro me et te
. Ad molliendum ergo rigorem rectitudinis, ad tenendam
virtutem discretionis, si tibi Petrus non sufficit ad exemplum, iunge simul et Paulum.
Quodsi procaci contumaciae nequeunt uterque sufficere, pudeat te ultra Ihesum per
dicacitatis ineptiam prosilire: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti .
Regius advocatus.
Discretionis virtutem tot scripturarum testimoniis adprobatam improbare non possumus,
sed absit, ut ulla virtus sit tam sublimis tamve precipua, cuius tenendae studio
in anathematis baratrum corruere debeamus. Nam cum omne, quod nobis ex divina
lege precipitur, ad hoc procul dubio tendat, ut nos Creatori nostri societas aeterna
coniungat: si nos ab eo, quod absit, per maledictionis sententiam contingat abscedere,
quae virtus, quae discretio, quae, sicut dicitur, pia compassio tam incomparabile damnum
nobis poterit compensare? Sane [si] propter hoc solum virtus appetitur, ut omnipotentis
Dei societas acquiratur, qualis iam illa virtus erit, quae nos a divini contubernii societate
repellat?
Defensor Romanae aecclesiae.
Haec cur prosequaris, quia nobis occulta sunt, evidenter expone.
Regius advocatus.
Sinodalis enim decreti pagina, quam cum concilii totius assensu beatus [Nicolaus] papa
constituit, cui propriae manus articulum indidit, quam tot episcoporum venerandus celebrisque
conventus subscriptione firmavit, anathematis vinculo iuxta morem carere non potuit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45
Torna all'inizio