Ad secundum dicendum, quod omne peccatum est in voluntate, non sicut in
subiecto, sed sicut in causa. Sed voluntatem esse causam alicuius peccati contingit
dupliciter: vel per se, ut quando actus peccati ex imperio voluntatis procedit;
vel quasi per accidens, quando non impedit quod impedire potest: sicut
dicitur aliquis facere id quod non impedit, cum impedire possit: et hoc modo est
causa primorum motuum.
Ad tertium dicendum, quod electio est principale in virtute, ut Philosophus dicit;
unde oportet omnem actum virtutis ex electione procedere: propter
quod etiam virtutis habitus electivus dicitur in 2 Ethic., et ideo virtus
non potest esse nisi in illis actibus qui ex imperio voluntatis procedunt, quamvis
etiam sint sensitivarum partium: propter quod in irascibili et concupiscibili
ponimus esse virtutem: et similiter etiam est de eo quod perfectam rationem peccati
habet, quod per se virtuti opponitur: et ideo actus irascibilis et concupiscibilis
potest esse actus virtutis, vel peccati mortalis: sed sensualitas, ut supra dictum
est, nominat partem sensitivam secundum quod magis ad carnem depressa
est, prout non sequitur in operando imperium voluntatis, sed movetur proprio
motu; et ideo in ea non potest esse actus virtutis vel peccati mortalis, sed quiddam
incompletum in genere moris, quod est peccatum veniale.
Ad quartum dicendum, quod motus isti quodam modo sunt in potestate nostra,
et alio modo non sunt. Si enim quilibet eorum singillatim consideretur, sic in
potestate nostra sunt: quia quemlibet eorum praeveniendo impedire possumus.
Si autem omnes simul considerentur, sic in potestate nostra non sunt: quia dum
uni obviare nitimur, ex alia parte potest motus illicitus surrepere: non enim
potest esse simul intentio renitentis voluntatis contra diversa in actu.
Ad quintum dicendum, quod aliquis actus potest esse proprius sensualitatis
simpliciter, qui non est proprius sensualitatis secundum quod humana est: quoniam
sensualitatis humanae est ut eius motus non sit contra rectitudinem rationis;
unde sequitur quod aliquis actus in brutis est laudabilis, qui in homine est
vituperabilis.
Ad sextum dicendum, quod quamvis potentiae sensitivae, secundum quorumdam
opinionem, per suam essentiam non maneant post mortem, manent tamen
in sua radice, scilicet in essentia animae, a qua potentiae fluunt: et sic manet
peccatum sensualitatis in anima, secundum quod peccatum unius potentiae in
totum redundat.
|
|