Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 281


Cunque videret rex quomodo fatigarent ipsum in hoc negocio,
eius dolor magnificatus est, et exurgens iuit ad palacium
suum in quo solebat delectari, et prostratus ibi super
faciem suam in terra, plorabat et erat ibi inuoluens super
faciem et lumbos suos ad modum piscis, quando de aqua
eductus est, qui ignorat quomodo ad illum locum venit.
Et cogitauit rex in corde suo: Quomodo faciam hoc maximum
malum? nec scio discernere quod istorum sit facilius
apud me: aut meam tradere personam ad mortem, aut tradere
meos notos et amicos. Et ait: Quantum tamen adhuc ero
in pace et quiete? Non tamen permanebit regnum meum in
perpetuum, et propter hoc decet me diligenter in hoc facto
premeditari. In quo enim erit solacium meum, quando
interficio Helebat vxorem meam? In quo exultabitur oculus
meus, quando filium meum non videbo et filium fratris
mei? et quomodo permanebit et durabit regnum meum,
quando peribit princeps mei exercitus? quomodo valebo
obtinere regnum meum, quando meum perdam equum delectabilem
et album elephantem? aut quomodo non verecundabor
vocari rex, quando amittam hec omnia, vel quomodo
viuam post eos et in quo letabor et in quo confortabor?
Et post hec diuulgatum est hoc negocium per ciuitatem,
et omnes turbati sunt. Et stabat rex dolens et contristatus suo
corde solus. Cunque vidisset Beled, princeps exercitus, quod
accidit regi ex tristiciis et doloribus, estimauit in corde suo,
dicens: Non decet me superuenire regi et ab eo querere
pro tribulatione que aduenit ei. Et accedens ad reginam Helebat,
ait ad eam: Scito, domina mi, quomodo, a die quo ego
perstiti regi[s] seruitio, nunquam accidit ei res magna vel parua
quam mihi non reuelaret et consilium meum super illa
non haberet. Eram enim eius secretarius et consiliarius in
omnibus. Nunc autem video quia celauit mihi suum secretum,
et prius quidem, quando accidebat ei aliquid gaudij et tribulationis,

Torna all'inizio