talis M. uxor talis, et B. uxor talis, virorum consensu
et parabola, et legimptime a tali iudice et notario interogate,
et de iure, earum ypothecarum certiorate, et
congrue respondentes, non per violentiam, set voluntarie,
hec facere sunt confesse, quilibet in solidum, vel
talis cum uxore pro tanta parte, et talis pro tanta, se
et suos heredes et bona ad hec observanda obligando,
per hoc venditionis instrumentum, in presentiarum, iure
proprio, vendiderunt et huius rei gratia dederunt, tradiderunt
atque concesserunt tali et tali, pro equis partibus
inter se recipientibus, vel tali pro tanta, et tali
pro tanta parte recipienti, vel tali recipienti pro se et
tali et tali, et tali et tali recipienti pro tali tantum et
eorum heredibus, aut cui seu quibus dederint vel concesserint,
in perpetuum integre, videlicet infrascriptas
terras et res specialiter: prima quarum, cum casa et
habiturio sive resedio, terra et vinea et cultus, posita
est loco tali, que tales habet fines. Secunda decernitur
sic. Tertia est posita in tali loco, fines cuius hii sunt: a
primo talis et cetera, infra hos terminos. Et insuper
generaliter omnes terras et vineas, casas, capannas,
silvas et possessiones, homines, colonos, manentes, sedentes,
comandatos, inquilinos et ascriptitios, et alios
omnes homines, cuiuscu[n]que generis et conditionis
seu nominis sint, cum eorum filiis et familiis et peculiis
ac resediis eorum, et cuiuslibet eorum, et cum omnibus
terris, rebus ac bonis quas et que habent et tenent ac
possident, vel alii pro eis, vel pro aliquo eorum, ab eis
vel altero eorum, et cum omni iure sibi vel alteri eorum
pertinenti in aliis, que predicti homines aliquo modo
ab aliquo detinent aut possident, omniaque iura, redditus,
operas, prestationes, pensiones, exactiones, conditiones
usurarias, obvectiones, iura, servitia et actiones,
datium ac ad fictum, et albergarias, atque specialiter
et generaliter res omnes mobiles et inmobiles,
et bona, quos et quas et que ipsi habent et tenent ac
possident, vel alius pro eis, vel aliquo eorum, aliquo modo
vel iure, pertinent seu debentur a predictis hominibus,
vel aliquo eorum, ubicunque sunt vel exstant per loca,
|
|