debere. Comes igitur, ostensione de obtinenda victoria certior factus, prima nocte
Tauromenium applicat, secunda vero apud Logninam, tertia Rasesalix.
Hic Jordanus, filius suus, cum exercitu equestri sibi obvius factus, multa inter se de iis,
quae facienda erant, conferentes, consilio habito, Philippum, filium Gregorii patricii, cum
velocissima sagacia versus Syracusam, omnem terram exploratum, mandant. Qui jussa fideliter
complens, de nocte inter classem Saracenorum, ac si unus ex ipsis esset, circumnavigat:
nam et lingua eorum, sicut et graeca, ipse et nautae omnes, qui cum ipso processerant,
peritissimi erant. Omnibusque prudenter circumspectis, rediens, certamen paratum renuntiat;
Deo propitio, nihil periculi imminere, hostibus audacter occurrendum hortatur. Erat autem
sabbatum.
Comes ergo suos commonens, proxima luce in dominica illucescente, hymnos matutinos
cum missarum sacra executione audivit. Presbyteris confitentur, sacris misteriis initiantur.
Per totam diem ibidem morantur. Sequenti nocte mediante, aequore anchoris extractis, cum
silentio procedentes, luna illucescente, Syracusam, ubi Benarvet acerrime cum classe sua
praestolabatur, venerunt. Certamen ineunt; utrimque congreditur. Benarvet instinctu diaboli,
qui vitam eius jam misera morte terminare volebat, quo navem comitis eminus agnovit,
magno impetu grassans, illorsum irruit. Acriter bellatur, sed acrius excipitur. Nam a Lupino
quodam primum jaculo confossus, dum a comite, qui navem eius insiluerat, minacie
ense persequitur, ipse, proximam navem de suis ad fugiendum saltu appetens, in mare cum
pondere ferri demergitur. Sicque injuriam, quam Deo arroganter intulit, divino judicio
condigna ultione multatur, poenas luendo perpessus. Reliqui vero, dum fugere nituntur, a
nostris citato remige persecuti, truncantur. Victores nostri efficiuntur. Si Jordanus interim
urbem oppugnasset, profecto facile debellata succubuisset. Sed pater minus provvide sibi
interdixerat ne faceret.
A majo igitur usque in octobrem obsessione urbi dedita, ipsa multum recalcitrante, plurima
infestatio utrimque facta est. Cives vero, christianos plurimos in captione infra urbem
habentes, solutos ab urbe ejiciunt; rati nostros sic facile ab urbe recessuros. At, dum nihilominus
persistere vident, uxor Benarvet cum filio et melioribus urbis, navibus duabus de
nocte per medias naves nostras rapidissimo remige evadentes, sese Notum recipiunt. Reliqui,
foedere composito, deditione sese et urbem reddunt: anno Dominicae incarnationis
MLXXXV.
III. - Dum ista geruntur, Pisani, qui apud Africam negotiando proficiscebantur, quasdam
injurias passi, exercitu congregato, urbem regiam regis Thumini oppugnantes, usque
ad majorem turrim, qua rex defendebatur, capiunt. Sed quia sua virtute, urbe expugnata,
patriam retinere minus sufficientes erant, comiti Siciliensi, quem in talibus sufficientem
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|