Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 27


in seculo acquirere potuit, modo quę ingratis propinquis
necdum post se concupiscibiliter hereditanda reliquit; modo parva
nimis et nullius meriti esse quę faceret accusabat; modo, tanti
laboris horrorem incutiens, longę vitę spacium promittebat.
O quam sepe cellulam eius percutiens, eum cum adhuc vix obdormisceret
excitavit et quasi iam iam imminente crepusculo per
totam noctem vigilando deduxit! Per continuum ferme quinquennium
super pedes eius et crura diabolus nocturno tempore iacuit,
et ne huc illucque se facile verteret, tipo phantastici ponderis aggravavit.
Quis explicare valeat quot frementes vitiorum bestias
pertulit? quam sepe presentes iniquos spiritus durissimis increpationibus
effugavit? Unde etiam si fratrum aliquis silentii
tempore cellam eius quavis necessitate compulsus adiret, statim
miles Christi paratus ad prelium, solito more, ipsum esse existimans
diabolum, claris vocibus increpabat dicens: «Quo tendis
modo turpissime? Quid tibi in heremo, de cęlo deiecte?
Recede, canis inmunde; evanesce, coluber veternose».
His igitur et huiusmodi verbis declarabat se cum malignis spiritibus
in atie semper adsistere et fidei se armis accinctum provocantibus
hostibus in campum protinus obviare.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio