5. Praeterea, esse ubique, non magis est remotum a creaturis quam aeternitas.
Sed dicimus, quod iste homo fuit ab aeterno. Ergo similiter dicere possumus,
quod est ubique homo.
6. Praeterea, totalitas rei dicitur respectu illorum ex quibus res componitur. Sed
totus Christus dicitur esse ubique, ut dicitur in littera; et ut Damascenus dicit.
Cum igitur «totus» ad personam pertineat, et persona sit composita ex Divinitate
et humanitate, videtur quod humanitas Christi sit ubique, et sic ubique est homo.
SED CONTRA, humanitas Christi non consistit nisi in anima et carne. Sed neque
corpus Christi neque anima sunt ubique. Ergo ipse secundum humanitatem non
est ubique.
Praeterea omne quod movetur de loco ad locum, habet locum determinatum, et
non est ubique. Sed Christus, secundum quod homo, movebatur de loco ad
locum. Ergo non erat ubique.
Praeterea, esse ubique solius est Dei. Sed nullum tale convenit Christo secundum
quod homo. Ergo non est ubique secundum quod homo.
Solutio
Respondeo dicendum, quod humana natura Christi non est ubique, neque quando
anima et corpus fuerunt divisa, neque quando sunt coniuncta; sed persona
illa ratione sui et ratione divinae naturae est ubique. Ad veritatem autem locutionis,
ut supra dictum est, non exigitur quod praedicatum secundum se totum
conveniat subiecto; sufficit autem quod conveniat ei ratione suppositi. Et ideo,
quia homo signat suppositum humanae naturae, et ipsam naturam humanam,
inde est quod haec est falsa: «Christus est homo ubique»; quia non convenit
sibi ubique habere humanitatem.
Adverbium autem «ubique» determinat esse hominem in praedicato positum ad
id totum quod in homine importatur, et magis etiam quantum ad naturam,
secundum quod termini in praedicato positi tenentur formaliter. Sed haec est
vera: «Iste homo est ubique»: quia esse ubique convenit personae. Haec autem,
«Christus secundum quod homo, est ubique», potest esse vera et falsa: secundum
quod enim potest importare conditionem naturae, sic est falsa; sed unitatem
suppositi, et sic est vera.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod communicatio idiomatum fit secundum quod
naturae uniuntur in persona, vel in supposito; et ideo oportet quod ista communicatio
attendatur secundum quod nomen significans utramque naturam, in
subiecto ponitur, et non secundum quod ponitur in praedicato; non enim sequitur:
«Factus est homo; ergo est factus Deus»; et similiter non sequitur: «Est
ubique Deus; ergo est ubique homo».
|
|