Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 109


virum interficeret expectare congrui occasionem temporis cępit.
Nocte vero dum depressus sopore quiesceret, ecce videt malignum
spiritum in se immaniter irruentem, qui retortam in collum eius
mittens, tanta ferocitate conabatur guttur eius adstringere, ut iam
ille cogeretur funditus expirare. Tunc monachus, in extremo
iam spiritu positus, Romualdum, ut sibi succurreret obsecravit.
Qui, ut monacho videbatur, protinus advolans, de manibus eum
iniqui hostis eripuit. Hic igitur mox experrectus ad pedes venerabilis
viri prostratus advolvitur, ut allisionem cervicis aspiciat
deprecatur, confiteri etiam crimen suę malitię non veretur. Postremo
conservatę vitę sibi gratias retulit et pęnitentiam tanti reatus
accępit. Et ita qui Romualdo vitam insidiabatur eripere,
iam per eundem sanctissimum virum et suam meruit conservare,
et cui inferre mortem studuit, per eum suę periculum mortis
evasit.
LXVII. Habebat autem vir sanctus consuetudinem, cum
monasterium teneret, ut, nisi cum ieiunaret ad communem
mensam cum fratribus cottidie veniens, unum quidem pulmentum
comederet, postmodum vero lectioni vel quid etiam apud unumquemque
ageretur intentus, de reliquis non gustaret. Quadragesimali
vero tempore, nisi necessitate inevitabili cogeretur, in cellula
iugiter morabatur. Dum igitur predictum cęnobium vir beatissimus
regeret, quadragesimali iam propinquante ieiunio quęrebat
cum discipulis per vicina montium loca, ubi heremum facere potuisset.
Dumque longas in quęrendo moras protraherent, repente
aquis undique circumfluentibus ita conclusi sunt, ut nec ipsi iam redire

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio