UItra autem Valaneam. est civitas Licia et Anthiocia et regnum de
Aaman et Aleph. de quibus non intendo ulterius dicere. cum ad
illas terram non accesimus et cum [non] sint de numero Terre Sancte.
Possidentur autem. sicut et alia Asyria et omnes ille terre. a Saracenis.
Deinde. de Baruch recedens et navim ingrediens. versus Ptolomaydam.
sive Acry navigavimus: et distat Acry de Baruth per LX miliaria.
Ad quam civitatem dum perveni. dolens et gemens ipsam ingressus sum.
rememorans ipsam fuisse portum et utile habitaculum Cristianorum. nunc
autem est dirupta et dejecta et sola habitacio serpencium et ferarum:
nam illa civitas est sita super mare. habens portum pulcherrimum et
apparent ruine magnorum edificiorum. et adhuc sunt pulchre turres et
palacia multa et multa magna edificia. sed a nullo habitantur: tamen
Saraceni pauci permanent in ea. pessimi et crudeles contra Cristianos.
Distat autem hec civitas a Nazareth per XX miliaria et a mari Galilee per
XV miliaria.
Item ultra Acry ad decem miliaria. super mare. est mons Carmeli.
ad quem montem beatus Helyas propheta sepissime veniebat: et.
super illum montem. est ecclesia Beate Marie. in qua habitare solebant
fratres ordinis Carmelitarum. quum Cristiani possidebant Acry: nunc
autem nullus habitat: et. juxta montem Carmeli. est civitas Cayphas. unde
fuit Cayphas et adhuc sic appellatur: et. ibi prope. super illum torrentem
Cixon. interfecit Helyas sacerdotes Baal. ut legitur tertio Regum. XViijº
capitulo.
Item. ultra montem Carmeli. est Cesarea Palestine. que fuit jam
bona civitas Cristianorum. nunc autem dirupta: et. ibi prope. est
Castrum peregrinorum. quod antiquitus dicebatur Petra incisa et fratrum
hospitalis Sancti Johannis. nunc autem dejectum: et distat Cesarea
a Jaffa, sive Joppe. per XXiiij miliaria.
Deinde recedens de Acri. perveni versus Tyrum. qui nunc Sur dicitur.
Fuit autem Tyrus semper in Scripturis. et in omnibus hystoriis nominata.
et merito. quia hec civitas est in corde maris sita. a tribus lateribus
|
|