Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

69


ut voluerunt, deducti sunt. Naçarius vero et puer Celsus,
ingressi in civitatem Ianue, non cessabant die ac nocte predicare
verbum Dei, annuntiantes remissionem peccatorum per
baptismum salutis in nomine domini nostri Iesu Christi et credentes
baptiçabantur. in alia autem legenda sancti Naçarij
sic legitur: "Et deposuerunt sanctum Naçarium et
Celsum in loco ab urbe Ianue ad passus fere sexcentos, ubi
ipsorum meritis orantes exaudiuntur et vota solvuntur. et vocatur
ille locus ‘‘ad Sanctos Peregrinos’’". istum locum credimus
esse illum ubi modo est ecclesia Sancti Naçarij de Albario.
deinde ingressi sunt in civitatem Ianue, et cum

Torna all'inizio