Solutio
Respondeo dicendum, quod elementum praedominari in aliquo corpore potest
intelligi dupliciter; vel secundum suum genus, vel quantum ad id quod est proprium
illi corpori in genere illo. Cum enim alicui generi deputatur aliqua complexio,
hoc non est secundum aliquem indivisibilem gradum, sed secundum latitudinem
quamdam; ita quod est invenire aliquos terminos ultra quos non salvatur
complexio illius generis. Sed inter illos terminos est multa diversitas, secundum
quod acceditur ad unum vel alterum: verbi gratia, complexio debita corpori
humano est complexio temperatissima; et tamen sunt multi gradus temperamenti,
secundum quos quidam dicuntur melancholici, quidam cholerici, et sic
de aliis, secundum propinquitatem ad terminos complexionis humanae speciei
vel in calore vel in frigore; ita tamen quod est aliquis gradus caloris vel frigoris,
quem non transit humana complexio. Dico ergo, quod si loquimur de elemento
praedominante in corpore animalis quantum ad complexionem consequentem
ipsum genus, oportet quod elementa inferiora grossiora secundum
quantitatem excedant elementa subtiliora, quae tamen excedunt secundum virtutem,
scilicet secundum calidum et humidum, in quo vita consistit; quae sunt
qualitates principales ignis et aeris. Cum enim corpora animalium debeant esse
aliis temperatiora, ut magis a contrariis remota, et per aequalitatem complexionis
naturae corpori caelesti assimilata, perfectionem magis similem sortiantur
virtuti quae movet caelos; oportet inferiora elementa, quae sunt minus
activa eo quod habent plus de materia et minus de forma, secundum quantitatem
excedere; ut virtutis defectum suppleat quantitatis excessus. Sed tamen
complexio in qua salvatur natura animalis, habet multas diversitates; et secundum
quod accedit ad unum extremum vel ad alterum, dicitur in altero dominari
hoc vel illud elementum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ignis dominatur secundum virtutem in corpore
sensitivo, eo quod calor est instrumentum animae: non tamen potest esse quod
ignis Dominetur secundum quantitatem materiae: eo quod cum sit maxime activus,
alia elementa consumeret; et ideo non dicitur animalis corpus ex igne
materialiter formatum.
Ad secundum dicendum, quod in quolibet genere tanto aliquid est nobilius
quanto magis accedit ad nobilissimum in genere illo: et ideo simpliciter
loquendo per respectum ad ultimam perfectionem, corpus aequalis complexionis,
in quo secundum quantitatem excedunt corpora grossiora, est nobilius corpore
ignis vel aeris, quia nihil est corpori caelesti similius. Sed nihil prohibet
quantum ad aliquas virtutes corporales, ut calorem et frigus et huiusmodi, subtiliora
corpora nobiliora esse.
|
|