Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 506


quę non potest inmutari sine usuali transgressione.” Residebat
inter eos Manases archipresul Remensis nobilis et litteratus,
Phylippi regis Francię venerabilis legatus, qui dixit: „Si non
possumus agere, quod volumus, velimus, ut quimus. Et si
removet nos ab obsequio regię coronę locus inconveniens,
celebremus tamen debita devotione missam, quam postulat
sollempnitas presens.” Cui statim omnes assenserunt et ‚fiat,
fiat‘ unanimiter responderunt.
Surrexit autem frater Benzo, Albensis episcopus, qui erat
unus de numero residentium, supplex exorans cesarem, ut preciperet
silentium. Et affatus est ita: „Audiat dominus meus rex
et vos seniores et coepiscopi. Audite verba fratris vestri minimi.
Verba mea non sunt mea, sed sunt verba spiritus sancti,
in cuius nomine hic estis congregati. Si id, quod maius
est et divino cultui necessarium, hodie faciemus, cur, quod
minus est, preterire debemus? Hodie in tentoriis celebraturi
sumus preciosissimi corporis et sanguinis domini nostri Iesu
Christi sanctissimum sacrificium; consequens est ergo, ut sub
eisdem papilionibus peragamus regalis coronę officium. Multa
denique fiunt contra usum cogente necessitate. David enim
pulsatus necessitate famis comedit panes propositionis, quod
non licebat nisi sacerdotibus solis.
Relinquens igitur silvarum

Torna all'inizio