Stephano Nicolaus de Rocca.
Etsi soleant homines libenter audire quod placeat et referre libentius
quod delectet, domestice tamen occupationis instructio auris interdum
confundit officium, et maioris obsequii non intermiscenda necessitas
dicendi frequenter prepedit voluntatem. Propter quod, quamquam communis
pater et dominus noster libenter forsan audiat ex benignitate quod
scribitur et delectabile sibi reputet de homine verba repetere, cuius est sibi
carnis compago non varia et mentis integritas non diversa, esset forte possibile
tantis negotiorum instantium curas eius fluctibus circunduci, ut ad
collativa verborum rependia eius de facili benignitas non descendat. Tu
ergo interpres fidelis solitus, quem felicem reputo sanctis eius familiariter
astare conspectibus, me sibi memoriter recommendans, de prospero
reditu domini nostri abbatis, quod pro munere postulo, procura sollicite,
verbo vel nutu maxime, rescribi mihi, per eum, certitudinis intersignum.
|
|