Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 72


[23.] His diebus defuncto Heraclio, qui viginti et quinque annos gubernabat imperium, Heraclones eius filius cum matre Martina regni iura suscepit rexitque imperium duobus annis. Quo vita decedente, successit in loco eius Constantinus germanus eiusdem, alius filius Heraclii, imperavitque mensibus sex.
[24.] Rursum mense novembrii et decembrii stella commetis apparuit. Candidiano patriarcha quoque defuncto apud Gradus, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos quinque, ordinatur patriarcha Epyphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erat sub Romanis. Et ex illo tempore ceperunt esse duo patriarche.
[25.] Mortuo vero iam dicto Constantino filio Heraclii, Constantinus eiusdem filius ad regni dignitatem ascendit tenuitque regnum annis octo et viginti.
[26.] Circa hec tempora regis Persarum coniux nomine Cesara de Perside exiens cum paucis suis fidelibus privato habitu propter christiane fidei amorem Constantinopolym venit. Que ab imperatore honorifice suscepta, post aliquot dies, ut desiderabat, baptismum consecuta et ab augusta de sacro fonte levata est. Quod vir eius Persarum rex audiens, legatos Constantinopolym ad augustum direxit, quatenus eidem suam uxorem redderet. Qui ad imperatorem venientes, verba regis Persarum nuntiant, qui suam requirebat reginam. Imperator hec audiens remque omnino ignorans, eis responsum reddidit dicens: "De regina, quam queritis, fatemur nos nichil scire, preter quod ad nos hic aliqua mulier privato habitu advenit". Legati vero responderunt dicentes: "Si placet, vestro conspectui velimus hanc quam dicitis mulierem videre". Que cum iussu imperatoris advenisset, mox eam legati conspiciunt, ad eius vestigia provolvuntur eique venerabiliter, quia eam suus vir requireret suggerunt. Quibus illa respondit: "Ite, renunciate regi

Torna all'inizio