Salimbene de Adam: Cronica

Pag 903


De Apostolis fratris Ghirardini Segalelli, qui turpia commiserunt et turpia
passi sunt. Require supra, carta CCC17 et CCC24.
Item millesimo supraposito, in episcopatu Bononiensi, cum
quidam iuvenis dives, qui habebat patrem et matrem, noviter
duxisset uxorem, primo sero, antequam uxorem cognosceret, tres
ribaldos recepit hospitio ex his qui se dicunt Apostolos esse et non
sunt, qui suaserunt iuveni ne uxorem cognosceret nec cum ea in
eodem lecto prima nocte dormiret, nisi quando dicerent ei. Hoc
autem ideo dicebant, quia volebant iuvenem prevenire atque
decipere et prius cum uxore eius dormire, sicut factum est, quia
omnes tres illa nocte iverunt ad lectum eius, unus post alium,
facto modico intervallo, et cognoverunt eam. Cum autem quarta
vice iuvenis sponsus eius vellet eam cognoscere, mirata uxor eius
dixit ei: «Tribus vicibus in hac nocte carnaliter mecum fuisti
et adhuc vis agere opus istud?». Tunc cognovit iuvenis ab istis
ribaldis se esse deceptum, et fecit eos capi et conquestus est potestati,
et ducti sunt ad suspendium, sicut scriptum est in lege Moisi,
ubi Dominus precipit, Exo. XXII: Maleficos non patieris vivere.
Et Eccli.: Qui fodit foveam cadet in eam; et qui laqueum aliis parat
peribit in illo. Item Eccli. XI: Non omnem hominem inducas in
domum tuam. Multe enim sunt insidie dolosi. Cum igitur hec
omnia audisset dominus Opiço de Sancto Vitale Parmensis episcopus,
qui diu foverat eos occasione fratris Ghirardini Segalelli,
qui primus eorum fuit, expulit eos de Parma et de toto episcopatu
suo, cognoscens quia viles ribaldi sunt et truffatores et deceptores
et pessimi seductores, de quibus beatus Iohannes in
secunda canonica dixit: Multi seductores exierunt in mundum.
De fratre Ghirardino Segalello, qui in habitu histrionum incedit et factus
est ioculator.
Iste Ghirardinus Segalellus, qui primus eorum fuit, ad tantam
dementiam iam devenit, quod in habitu histrionum incedit et
factus ioculator, id est mimus, per plateas et vicos stultiçando

Torna all'inizio