more symoniaco suscepturum, et a se qui acceperit suum consiliarium 
repulsurum. tunc super nos pastorem elegimus, et 
magna cum caterva equitum illum huc duximus, anno incarnationis 
Christi millesimo nonagesimo, die quinta mensis iunii, feria 
quoque sexta, hora quasi nona. qui extitit in catalogo abbatum 
tricesimus nonus. 
Huius nempe temporibus quidam Benedictus pręsbyter filius 
Albini nobilis viri civitatis Utriculanę, veniens ad conversationem 
in hoc monasterio, optulit hic res suas et pręfato domno 
Berardo abbati, idest domum unam infra ipsam civitatem iuxta 
portam Maiorem, seu foris iuxta muros ipsius casas et casalinas, 
et ecclesiam Sancti Angeli ante portam Maiorem, et de terris 
atque vineis portionem suam in toto territorio Utriculano in monte 
sive in plano, et de terra Populari, et in fundo Salicto ad concambium, 
et in fundo Leonis Minoris. item, Rainerius filius 
Zaczonis cum Roccia uxore sua concessit huic monasterio res 
suas imazobiles in castro Greccię. item, Ofredus filius Rustici 
vendidit et concessit huic monasterio terram et vineam iuxta 
muros civitatis Perosinę ubi dicitur Rasurum, quę sunt tabulę .X. 
facientes modia duo et dimidium; unde recepit prętium valens 
libras .XXX. luccensis monetę a domno Berardo abbate secundo, 
in quo loco ab ipso constructa est ęcclesia vocabulo Sanctę Marię 
in Oliveto. item, quidam viri comitatus Balbensis idest de 
castro Galliano fecerunt convenientiam et obligationem huic monasterio 
et ad domnum Berardum abbatem de ecclesia Sancti Iohannis 
quam Todinus comes in hoc monasterio concesserat, ut pręfati 
viri non sint in facto neque in consilio ut ipsa ęcclesia de 
iure et potestate huius monasterii exeat, sed adiuvent nos ad 
defendendum et retinendum eam ipsi et hęredes illorum; et quicumque 
eorum damnum vel contumeliam ipsi ęcclesię fecerit, et 
infra dies .XXX. non emendaverit secundum canones vel secundum 
legem, omnes alii  cogant eum ad emendandum qui fecerit 
detrimentum. et oblationes mortuorum sive vivorum in ipsa 
ęcclesia Sancti Iohannis vel huic monasterio tribuant, excepto
  |  
  |