Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 706


bruta animalia fiunt. Homo enim, est illud quod est, per rationem; ultima vero
perfectio in brutis est secundum partem sensibilem; unde quando homo ab eo
quod est conveniens secundum rationem, transit in id quod parti sensitivae convenit,
mutatur a conditione humana in conditionem brutalem; et per hunc
modum peccatum vel culpa, quod in actu consistit, dicitur corrumpere animam
vel potentias, secundum scilicet quod pervertit eam ab ordine rationis per quem
in debitum finem dirigebatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod perfectiones naturales possunt considerari
dupliciter: vel quantum ad esse primum, et sic per peccatum non corrumpuntur:
manet enim et intellectus et voluntas et omnia huiusmodi: vel quantum ad ordinem
quo in finem ordinantur; et sic per peccatum corrumpuntur, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod sicut est duplex perfectio, scilicet prima et secunda;
ita etiam est duplex corruptio. Una per quam tollitur perfectio prima, per
quam res esse primum habebat: et talis corruptio speciei mutationem facit; sed
sic culpa naturam hominis non corrumpit. Alia corruptio est per quam tollitur
perfectio secunda, per quam res in esse secundo completo perficitur: et hoc
speciem non variat, sed tantum speciei complementum tollit; et hoc modo culpa
naturam humanam corrumpit.
Ad tertium dicendum, quod subiectum ad contraria dupliciter potest se habere,
ut dictum est, in corp. art., vel ita quod utrumque aequaliter sit debitum sibi; et
tunc non magis per unum quam per alterum corrumpitur: vel ita quod unum sit
debitum sibi, et alterum indebitum; et tunc per unum simpliciter perficitur, et
per alterum simpliciter corrumpitur. Quamvis enim alterum contrariorum, per
quod corrumpitur, non sit sibi contrarium quantum ad esse primum, quia utrique
contrariorum subiicitur; tamen sibi est contrarium quantum ad esse secundum,
in quod subiecti natura ordinatur.
Ad quartum dicendum, quod nihil agit ad suam corruptionem intendens illam;
sed non est inconveniens ut per actionem alicuius sequatur corruptio eius praeter
intentionem agentis: et sic per accidens aliquid suae corruptionis causa est,
sicut patet in infirmo, qui comedit nociva, ex quibus mortem incurrit; intendit
enim delectationem in cibo; sed praeter delectationem sequitur mors: et similiter
est in eo qui peccat; intendit enim delectari in opere peccati; sed corruptio
animae praeter intentionem eius sequitur.
Ad quintum dicendum, quod potentia non corrumpitur si reducatur in actum
illum ad quem est de se ordinata, et qui est debitus sibi: sed talis actus non est
peccatum; et ideo ratio non procedit.
Ad sextum dicendum, quod peccatum corrumpit animam non quantum ad esse
primum, sed quantum ad esse secundum. Sed esse secundum potest dupliciter
considerari: vel secundum quod est in actu; et sic tollitur per peccatum primum
et non per secundum; sed hoc est per accidens, quia secundum peccatum non
invenit ipsum: vel secundum quod est in habilitate; et sic, ut ex prius dictis
patet, per quodlibet peccatum diminuitur, et tamen nunquam totaliter tollitur.

Torna all'inizio