dicitur pati dupliciter: vel sicut subiectum passionis 			  c.76r.a  
ut lignum patitur ab igne, vel sicut contrarium, ut calidum 
a frigido. Sed anima non potest pati ab igne corporeo 
sicut subiectum passionis, quia opporteret quod 
forma ignis fieret in anima, et sic sequeretur quod anima 
calefieret et igneretur, quod est inpossibile. Similiter non 
potest dici quod anima paciatur ab igne corporeo sicut 
contrarium a contrario, tum quia anime nil est contrarium 
tum quia sequeretur quod anima destruetur ab igne corporeo, 
quod est inpossibile. Igitur anima non potest pati ab 
igne corporeo. De hac questione dicit beatus Thomas in 
IIII Contra gen. : "  Origenes asseruit animam non pati penam 
ab aliquo igne corporeo, sed dicebat quod eius spiritualis 
afflictio metaphorice in Scripturis designabatur 
sub ignis nomine"  .//At Magister Sentenciarum, concordans			  c.76rb  
cum Doctoribus sancte Fidei, affirmat omnino 
in IIII li. et XL d. animam ab igne corporeo criciari ex virtute 
alicuius superioris substancie alligantis spiritualem 
substanciam tali corpori. Nec debet mirari quisquam. Vi- 
demus enim et legimus per artes magicas, deo permictente,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |