Guido Faba: Dictamina rhetorica

99


XXXV.
Responsiva ad predictam.
Vestrarum descriptio litterarum quam nuper suscepi,
vestra benivolentia procurante, post passionem amorem ostendit;
et consolando gratum remedium preparavit, pro quo grates
vestre bonitati refero, quantum possum humiliter supplicando
Deo celi, ut vos conservare dignetur et omnia que sunt vobis,
in prosperitate, letitia et salute.
XXXVI.
De inimico ad inimicum manifestum.
G. Dei gratia comes talis loci A. solo nomine comiti
talis loci pro salute merorem. Intelleximus relatione quorumdam
excelsam armorum resonantiam te fecisse, ut contra nos
exercitum congregares; de quo noster animus ineffabiliter
gratulatur, sperans tam de persona tua quam tuorum sequentium
debitam sumere ultionem. Quare, si quid potes et
vales, te presenti facto rogamus ostendere, quia nostre fortitudinis
potentiam tibi, dante Domino, senties dominari.
XXXVII.
Responsiva ad predictam.
Non est nostre consuetudinis, quod etiam nostrorum maiorum
probitas, ut decuit, recusavit, quod hominum aliquorum
viventium verba frivola timeamus; quia per gratiam Creatoris
inimicos nostros usque ad hec tempora subiugavimus universos.
Unde tibi, qui te commendare nosti, presentibus litteris intimamus
et mandamus firmiter suadendo, quatenus ad defendendum
te cum tua gente prepares quanta potes, sciens

Torna all'inizio