quam precipuam eligerem dubius, quasque in
secreto scrineo, ne in manus labantur ineptas,
diligenti cura constitui.
Felix tu, felix ego, qui tuo tempore uita fruor.
Quam preclare inter elegantissima cetera, de
conceptu mentis narratu difficili deprompsisti;
de amore quoque mirifico Virgilio ipsi Maronem,
et buccolico pastorium carmen obiciens.
Enimuero eum de ipsa mentis intentione
maiori quam calamo aperiri possem exemplarie
disputando tractares, tunc illam, arte summa
integre reserasti; ex quo michi fauste nimis
compertum est tuum me, ut alias dixisti, occupasse
animum. De carmine uero quod Plinium
querit ante quam ueniat, de inualitudine
Pontificis maximi, et de ceteris fauo dulcioribus,
que dignatus es ad me perferre, superfluum
reor aliquid dare laudis. Ipsa sibi omnia
laus sunt, et humile spernunt iudicium.
Ceterum quod auiditate nimia uirum tantum
iterum et iterum scripture labori subieci, peto
ueniam; nec amplius pulso, ut meis sermonibus
|
|