Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 859


etiam aurea et argentea filii Israel visitati a Cham filiis mutuo accepere,
utpote accepturi in Sinai monte auri mineras, ut sic tandem electri speciem
- quam filius Buzi in medio ignis vid<it> compassionem christianis annuncians
(quoniam si compatimur et conregnabimus) - in viro et uxore inseparabiliter
habeamus, quippe Ipse est sponsus et sponsa, unde: « alligavit
mihi tanquam sponso mitram et tanquam sponsam ornavit monilibus suis » .
Multivola enim per cuius ignem Ecclesie aurum purgatur, Ecclesie auro
figuram argenti supponens erroris confusionem inducit. Idcirco si murus
est in Ecclesia, aurum et argentum suum conflans, ne per simile electro
tabule paralo<g>ize<n>tur cedrine (tamen a limine salutetur argentum),
falsam detegat alchimiam. Unde ab adolescentia venas argenti inquirens,
tandem gratia eius qui est principium sapientie facondieque quoniam Deus
illi[s] revelavit, in auri locum in quo conflatur venasque deveni, quoniam
eloquia Domini religionis igne probata creduntur esse. Unde lectorem
requiro benivolum simulque attentum, non reprehensorem, si argentum
auro in multis locis permiscui voluntate. Scio enim quod Deus noster mel





10




15




20
Torna all'inizio