Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 65


offerui, ut supradixi, ea racione ut amodo et semper pars supradicti
monasterii eiusque abbatibus atque rectoribus firmiter abeant
atque possideant integra mea offercione, et faciant exinde omnia,
que eis placuerit. et obligo me et meos heredes, ad partem supradicti
monasterii, eiusque abbatibus atque rectoribus integra mea
predicta offersione defendere et antistare amodo et semper ab
omnibus illis hominibus vel partibus, qui pro parte, vel datum
meum, vel de meos heredes ipsos, vel exinde eis tollere vel diminuare
seu contrare quesierint. ab aliis vero hominibus vel
partibus, defensatum abeant ipsos per ipsa Maroccia et per eius
heredes, sicut continet in predicta cartula donacionis. et quando
noluerint, licenciam habeant pars suprascripti monasterii per se
exinde actores et defensores esse vicibus nostris cum ista cartula
offersionis, et cum aliis nostris, vel suis racionibus. et si
nolueri[n]t cum predicta cartula donacionis, quomodo vel qualiter
melius potuerint et voluerint, et quicquid exinde facere potuerint
et voluerint, suorum sint potestati, et quando voluerint defensatum
abeant ipsos, ut perlegitur. si autem ego qui supra Petrus vel
meos heredes hanc cartulam offersionis, de quibus continet, aliquando
per qualecumque ingenium dirrumpere vel removere quesierimus,
et si omnia ista non fecerimus et non compleverimus
ad partem supradicti monasterii, centum bizanteos solidos penam
me vel meos heredes ad partem predicti monasterii componere
obligo, et omnia supradicta eis percompleamus, et hec cartula
offersionis, de quibus continet, firma permaneat semper. Et taliter
ego qui supra Petrus, sicut mihi congruum fuit, pro mercede et

Torna all'inizio