cessavit: nam quaedam puella lumine privata quinquennio,
clamare coepit: Gratias ago Deo, quoniam
luminibus orbata fui, et modo clarissime video. Patrato
igitur tot et talium miraculorum insigni praeconio,
Fratres Matutinorum vigilias consuetudinaliter
celebrarunt, et sic cum ingenti gaudio ad sua strata
reversi sunt.
Cap. III
Concursus ad S. Agathae corpus. Quidam in
itinere defensi, sanati
19. Nobis autem alia, quae per eam sunt perpetrata,
miracula ordinatim narrare volentibus, ne quis
inde dubitet, Dominum veritatis amatorem, testem
iudicemque proponimus, cuius protestatu credat nos
nil a tramite veritatis extraneum more laudantium dicere,
sed ne prolixitas fastidium generet, plurima praeterire.
Quid enim hoc facto videtur iniquius, quam
laudem illorum, qui veritatis fide semper et operibus
placuerunt, mendaciorum fucis quibuslibet colorare?
Illi enim, si mendaciis obtegi, dum viverent, voluissent,
ad veritatis consortium post mortem nullatenus
pervenissent. Sed absit hoc a fidelium mentibus,
qui credunt se etiam de otiosis verbis rationem in die
futuri examinis reddituros, aliquid stulta temeritate
confictum quasi ad Sanctorum praedicare praeconium.
Haec igitur necessario praelibantes eumdem Dominum
nostrae intentionis adesse praevium invocemus, et sola
futurae remunerationis mercede contenti, floccipendentes
verborum elegantiam, cetera quae restant plebeio
famine proferamus.
20. Matrona quaedam Syracusani Praesulis Dapiferi
copulata connubio, olim a daemone vel saevo possessa,
ad Amicam Dei venit, ut ab infestatione inimici
eius, mereretur ipsius orationibus liberari: nec tamen
est sua petitione frustrata; nam et a daemonis invasione
liberata est, et Dominici corporis communione percepta,
nobis, et, qui aderant, universis palam signa suae
salvationis obstendit. Vir autem suus saluti ipsius congratulans,
sibi per Virginem bonitatis concessae non
immemor, ad illam una cum coniuge gratias reddere
venit, munus obtulit, et ad propria Deum benedicendo
remeavit.
21. Huius fama bonitatis
Mox per urbes evolans
Perstrepensque, tam longinquos
Quam propinquos advocat;
Monens omnes, se debere
Dei Sanctam visere,
Et quod illis opus esset,
ab eadem quaerere:
Aegris plane persuadens
Sospitatem petere,
Sanis vero delictorum
Veniam deposcere.
Qui sopitae tarditatis
Hac in caussa nescii,
Et peccati sese multum
Praegravantis conscii,
|
|