Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 281

libro VIII


(94) Ira est abolenda celeriter ne sol occidat super eam.
(95) Ibi est laborandum viriliter ubi de premio nullatenus dubitatur.
(96) Inmaginatio viri providi eventum future considerat actionis.
(97) Kiriare ad funus pauperis unus clericus vix dignatur.
(98) Kalendas colere non licet fidelibus, quia videtur sapere paganismum.
(99) Karismata sancti spiritus non sunt pretio conferenda.
(100) Legi facit iniuriam qui legem a sua rectitudine alienat.
(101) Litterarum cognitio sicut ad bonum trahitur sic ad malum.
(102) Luxuria plus quam avaritia ledit hominem et diffamat.
(103) Lacrimarum simulatio fallit hominem set non Deum.
(104) Latere petit malitia sed bonitas elucescere.
(105) Lactat amicum verbis fallacibus amicitia simulata.
(106) Munus pauperis Deus accipit sicut ditis.
(107) Malitiam omnem superat iniquitas mulieris.
(108) Mensure virtus est in rebus omnibus opportuna.

Torna all'inizio