Dicerem etiam adhuc de extrariae et secularis rei huius loci abundantia, sine qua
presens vita minime quempiam transire patitur. Quomodo cunctae lapideae officinae
monastico dispositae sunt ordine; quomodo ęcclesia maxima et arcuata plurimis munita
altaribus, sanctorum reliquiis non modice condita, thesauro plurimo et diverso ditissima;
quomodo claustrum ingens et ipsa sui pulchritudine ad inhabitandum se quasi monachos
invitare videtur; quomodo sufficiens est dormitorium et pre continuo trium lucernarum
lumine aliquid umquam nocivum in eo peragi quasi ab eo prohibetur; quomodo refectorium
nulla superstitione depictum, sed sancta extremitate constructum largum reficiendis
fratribus prebet consessum; quomodo per cunctas officinas, ubicumque aqua necessaria
quaeritur, per occultos meatus statim mirabiliter sponte diffluit: haec et alia de predicto
monasterio dicerem, sed quia Lemovicensem laborem huius descriptionis stilus exarare
festinat, laboris intuitu talia scribere devitat.
De Lemovicensi labore.
14. In Lemovicensi namque civitate celebre, devotissimum atque ditissimum in
honore sancti Martialis quoddam est monasterium, quod Cluniacensis abbas noviter adquisierat.
Sed quia illius loci monachi sibi non obtemperabant, maxima in eo tunc
temporis discordia versabatur. Huius namque adquisitionis intuitu et eiusdem abbatis
odio, prout erant seculares, monachi a monasterio recedentes per eius cellulas hospitari
ceperunt. Et monasterium hostiliter inpugnabant et monachorum, quos ibi de Cluniaco
posuerat, sanguinem sitiebant. Ad tantam quoque vesanae mentis audaciam monachi
ipsi proruperant, ut burgum, in quo monasterium positum est, concremarent et cuncta,
quae circa monasterium fuerant, ignibus devastarent. Et nisi Romana auctoritas interveniret
et ex apostolica sede reverenda sibi persona succurreret, videbatur locus pessumdari
et maximum preiudicium monasterium pati.
15. Quid super hoc negotio abbas faceret, ignorabat; quo se verteret, nesciebat.
Huius itineris pondus nobis suggerere verecundans timebat, causam perfici aliter posse minime
sperabat. Tandem erupit in vocem, quod scatebat in mente, et, quo ille doluerat,
ut medicaretur, oravit. Hoc ipse abbas rogabat, hoc tota congregatio precibus flagitabat.
Tunc noster Ostiensis episcopus hunc sibi laborem superinponere paululum hesitavit et
vix posse perficere credidit. Sed quia pro salute eius monasterii venerat, cicius adquievit
et in suis menbris circumquaque positis sibi auxiliari disposuit. Sed ante ipsius profectionis
initium cunctis cum fratribus in capitulo residens peracto sermone totus in
terra prosternitur et, ut sibi auxiliarentur, multis requisivit precibus; girovagum, sarrabaitam
et, ut consueverat, se miserum monachum clamitabat. Inter haec tanta sibi caelitus
lacrimarum tribuitur copia, quod omnes a fundo cordis longa traxere suspiria et unusquisque
sibimet displicens sic proclamabat: ?O bone Iesu, si homo iste, quem ultra homines
credimus, sic ubertim lacrimans timet, quid nos faciemus aridi et ad eius comparationem
virtutibus alieni? Nam sicut abbas me adstante postmodum retulit, multum istae lacrimae
omnibus profuerunt, audientium melioraverunt animos et mentes prospectantium
solidaverunt. Tunc abbas communi fratrum consilio statuit, ut abhinc pro eius amore
semper unus pauper pasceretur et vestiretur et unus semper pro eo psalmus in communi
cantaretur; et denuntiato sibi eius obitu semper in suo anniversario sollempnem
in conventu missam celebrare, festivam corporum refectionem fratribus preparare et,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|