Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 211

Liber III


acciderit, multis utemur. Hominem deinde tum ad inferioris fortunae contemplationem, tum ad privatae vitae commoda, tum ad eorum quae eripi non possint, bonorum, si non habeat, adeptionem: si habeat, fructum et conservationem, omni alia sublata cogitatione, revocabimus. Si quem autem patriae amissione moerentem consolabimur, primum de populorum levitate, stultitia et iniquitate in universum disputabimus ostendemusque quam multi sint a suis civibus immerito eiecti, qui paulo post aut frustra desiderati sunt, quum in patriam reverti nollent aut cum magna sua gloria revocati. Hic optimum etiam exilium esse, cum a malis et factiosis civibus disceditur; ita, ultro etiam sit ex tam iniqua aut ingrata patria migrandum, demonstrabimus exemplisque eorum utemur, qui civium suorum aut vitiis aut factionibus aut ingratitudine offensi, patriam ultro reliquere. Deinde si quid proprium de eius ipsius patria civibusque habebimus, in medium afferemus. Nominis autem ignominiam, praesertimsi iniuste damnatus sit, non esse timendam. Illic enim exilium esse, ubi virtuti locus non sit. Exemplis eorum utemur, qui multo clariores exilio illustrioresque fuere, quam si in patria perpetuo mansissent. Quo loco virtutem eius collaudabimus eumque multo clariorem acceptioremque apud omnes

Torna all'inizio