Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 380


ARTICULUS 3
Utrum «homo» dicat ibi
compositum ex duabus substantiis tantum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod homo non dicat nisi compositum ex duabus substantiis. Homo
enim praedicatur de Christo et de Petro, et non aequivoce dicitur. Sed cum dicitur
de Petro, nihil praedicatur nisi compositum ex duabus naturis vel substantiis.
Ergo et cum dicitur de Christo.
2. Praeterea, in symbolo Athanasii dicitur: «Sicut anima rationalis et caro unus
est homo, ita Deus et homo unus est Christus». Sed anima non includit in sua
significatione carnem, nec e converso. Ergo nec homo dicit Divinitatem, nec e
converso.
3. Praeterea, nihil est in Christo praeter tres substantias. Si ergo «homo» diceret
tres substantias, tunc Christus erit tantum homo, quod est falsum.
4. Praeterea, totum non dicitur uniri parti; sed pars toti, vel parti. Si ergo homo
diceret tres substantias, videretur quod non posset dici homo uniri Dei Filio.
SED CONTRA, homo est habens humanitatem. Sed habens humanitatem est divina
persona. Ergo cum humanitate, quae continet duas substantias, hoc nomen
homo, dictum de Christo, dicit etiam divinam personam; et sic dicit tres
substantias.
Praeterea, omne praedicatum substantiale continet aliquo modo suum subiectum.
Sed hoc nomen homo praedicatur de Filio Dei non accidentaliter. Ergo continet
personam Filii Dei; et sic non dicit tantum compositum ex duabus substantiis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in quolibet nomine est duo considerare: scilicet id
a quo imponitur nomen, quod dicitur qualitas nominis; et id cui imponitur,
quod dicitur substantia nominis: et nomen, proprie loquendo, dicitur significare
formam sive qualitatem, a qua imponitur nomen; dicitur vero supponere pro eo
cui imponitur.
Prima ergo opinio dicit, quod hoc nomen «homo», quantum ad significatum et
quantum ad suppositum, non dicit nisi constitutum ex duabus substantiis: quia
hoc constitutum ex duabus substantiis est hypostasis subsistens, pro qua potest
fieri suppositio huius nominis «homo». Secunda vero opinio dicit, quod constitutum
ex duabus substantiis tantum, non est hypostasis subsistens, sed natura, in
qua subsistit Verbum Dei; unde non potest ponere, quod constitutum ex duabus

Torna all'inizio