famulatum, celum escam esurientibus, petra potum sitientibus 
subministrat. Beata hec gens erat, cuius dominus deus eorum, plena 
populis, opima divitiis et viribus tam fortissimis roborosa, ut unus mille 
invaderet et duo decem milia transmoverent. 
Postea vero quam scandalis cepit <et> dissentionibus urgeri et in partes 
dividi, posteaquam Ieroboam et Roboam diarche prodierunt, posteaquam 
factiones et seditiones, posteaquam puer cepit seniorem et ignobilis 
honoratum offendere, in quid devenerint, quid passi sint, et veterum 
ystorie et Treni recitant Ieremie. Nam undique in eos bellorum rabies et 
ferri effrenata licentia, urbs preclara prosternitur, templi sanctificatio 
prophanatur, nemo miseretur senibus, nemo infantibus absque respectu 
iuvenes trucidantur, matronis nil verecundie, nil pudoris virginibus 
reservatur. In ipsa autem obsidione, antequam scilicet traderentur in manus 
gladii, tam infesta cruciabantur inedia, ut in fame fieret famis remedium 
solatium dulcissimum liberorum; ad extremum a patrie finibus proturbati 
per omnes disperguntur provincias eterne captivitatis miseriam deplorantes. 
Ecce qui sunt discordie exitus et fructus dissidiorum! 
Ex contrariorum ergo effectibus quantum sit huius pacis bonum iam 
clarius videmus. Pax enim hec producit rempublicam, propagat 
potentiam, fortunat regna, libertates nobilitat, virtutes remunerat, 
familias opulentat, condit leges, alit artes, illustrat honores, religionem 
fovet, implet urbem, multiplicat sobolem, altrix est pueritie, tutrix 
adolescentie, iuventutem letificat et canitiem condecorat senectutis. Quod 
totum ex uno scripture testimonio colligere tibi est. Cum enim Genesis 
de iurgio inter pastores Gerare et pastores Ysaac ageret, adiunxit, quod 
primum puteum, pro quo rixati sunt, vocavit Ysaac calumpniam, secundum 
vocavit inimicitias, tertium, de quo non fuit corrixatio, latitudinem 
nominavit. Et Salomon in Proverbiis: Qui ineunt pacis consilia, 
sequetur eos gaudium.
  |  
  |