repugnaturum vel penas non repetiturum? Credo, mehercule,
ne unum quidem mensem illos in officio mansuros,
sed statim et ad primum profectionis tue nuntium
rebellaturos. Quid facies, quid consilii capies,
cum duplici atque adeo multiplici bello urgebere? Nationes,
quas subegimus, continere vix possumus:
quomodo illis accedente ex liberis gentibus bello resistetur?
Tu, Cesar, quid ad te spectet, ipse videris, nobis autem
hec res non minus quam tibi cure esse debet. Tu
mortalis es, imperium populi Romani decet esse immortale
et, quantum in nobis est, erit, neque imperium
modo, verum etiam pudor: 16 scilicet, quorum
religionem contemnimus, eorum accipiemus imperium?
Et principes orbis terrarum huic contemptissimo
homini serviemus? Urbe a Gallis capta Romani senes
demulceri sibi barbam a victoribus passi non sunt:
nunc sibi tot senatorii ordinis, tot pretorii, tot tribunicii,
tot consulares triumphalesque viri eos dominari
patientur, quos ipsi tanquam servos malos omni contumeliarum
genere suppliciorumque affecerunt? Isti
ne homines magistratus creabunt, provincias regent,
bella gerent, de nobis sententias capitis ferent? Sub his
nobilitas Romana stipendia faciet, honores sperabit,
munera assequetur? Et quod maius quodque altius penetret
vulnus accipere possumus? Non ita putes, Cesar,
Romanum degenerasse sanguinem, ut istud passurus
sit equo animo et non quavis ratione devitandum
existimet, quod, mediusfidius, neque mulieres nostre
|
|