Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 53

Tomus II


[de N. qui suis factionibus,] usque modo
Imperii nostri viribus extitit adversatus, coram
nostrae Celsitudinis effigie comparere devitans,
ut Imperialis evadat aculeos ultionis, sub fictae
pietatis velamine Apostolorum intendat limina
visitare: non volentes ut fraus et dolus
patrocinentur eidem, fidelitati tuae mandamus,
quatenus per vias et semitas ponens insidias
eum capias, si inciderit in easdem: ut qui Imperiali
diademati inferre non puduit laesionem,
cadat ipse in decipulam quam tetendit.
Cap. XIV.
Responsum ad praecedentem.
Imperatoriae celsitudinis jussionem exequi
promptissime cupiens, juxta Imperialis edicti
paginam feci vias et semitas custodiri,
ne forte ille transiret, qui vobis contrarius extitit
et rebellis. Quia vero juxta divinum eloquium,
nec sine praemio bonum, nec malum
praeterit impunitum, votis nostris [divina favente
clementia] qui mandati vestri transgressor
extiterat, transire non poterat improvisus.
Noscat igitur caesarea magnitudo, quod fraus
et dolus sibi patrocinari non potuti: nam lapsus
in laqueum et decipulam quam tetendit
vel paravit, vobis transmittitur ad vestrum beneplacitum
puniendus.

Torna all'inizio