Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 54


4. Responsiva cum confirmacione
 
Confert sedes apostolica piis votis et honeste petencium desideriis,
et favorem solet benivolum inpartiri. Eapropter, vestre dileccionis pium
considerantes affectum, de nostrorum fratrum consilio eleccionem de
domino ... per vos factam approbamus ac de sedis apostolice plenitudine
approbatam ascribimus, ipsumque confirmantes et consecrantes,
ecce mitra et anulo atque pastorali baculo remittimus insignitum.
 
5. De plebano ad episcopom, ut promoveat clericum ad ordines sacros
 
Petrum clericum, latorem presencium, informatum moderamine
musice ac conpetenter dogmate litterali provectum, vestre recommendo
munificencie fideliter, propensus deprecans quatenus ipsum nostre
plebis ad titulum promovere dignemini de minoribus ordinibus ad
maiores.
 
6. Episcopi ad clericum pro decimis alterius clerici
 
Exposuit coram nostra presencia .Io., plebanus talis plebis, quod
homines et universitas dicte plebis annuatim, ut tenentur et debent,
circa decimas et primicias non respondent. Nos autem, volentes pro
debito ecclesiarum iura conservare illesa, devocioni tue qua fungimur
auctoritate mandamus quatenus homines et universitatem predictam
pro primo, secundo et tercio, et peremptorio moneas, ut infra certum
diem decimas et primicias eidem Iohanni p ersolvant . Alioquin, transacto
termino, omnes inobedientes, pulsatis campanis et candelis extinctis,
excommunicacionis vinculo debeas innodare, ipsosque excommunicatos
diebus dominicis et festivis demmciare non cesses, donec
facta prius solucione quam debent, recognoverint humiliter culpam
suam.
 
7. De episcopo ad clericum se male gerentem correctoria
 
Pervenit sane ad audienciam nostram querulo et tedioso fremitu
quod tu, tamquam temeritatis filius in regione nequicie, bona ecclesie
subripiens et confiscans, tuam ponis cum adulteris porcionem. Igitur,
serve nequam, tue villicacionis racionem ante tribunal nostre iusticie
redditurus, non aliud quam privacionem officii et beneficii et honoris
equo liberamine sorcieris. Redi ad cor, miser, et considera sacerdotis
officium esse angelis vero concessum. Quid non times facere tam digna
pollutis et fedis contrectare manibus, quippe, quid peius ?, ipsa ore
polluto omni tempore indignus cotidie sumere non vereris? Attende
quid dicit Apostolus: Qui indigne panem illum sumit et calicem,

Torna all'inizio