Dico ergo, quod si peccatum omnino impediretur, per hoc multi gradus bonitatis
tollerentur: tolleretur enim natura illa quae potest peccare et non peccare;
quae quidem bona est; tolleretur etiam hoc quod est de peccato posse resurgere,
et multa huiusmodi, quibus ablatis, bonitati universi multum detraheretur; et
ideo ad providentiam divinam pertinet et hominem tentari permittere, et peccare
si vellet.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod sapiens artifex non tantum considerat quid
competat parti aedificii secundum se acceptae, sed etiam secundum proportionem
ad totum aedificium: et ideo sicut unam partem alia meliorem facit, ita
etiam Deus unumquodque facit in illa proportione ad finem, secundum quod
competit naturae suae in ordine ad totum universum.
Ad secundum dicendum, quod nec etiam Angeli de natura sua habent quod peccare
non possint, quod aliquorum peccatum monstravit; sed per gratiam confirmationis,
quam statim post principium suae conditionis acceperunt, confirmati
sunt ut peccare non possint; ita etiam homo, cum ad terminum viae recto tramite
pervenerit, eamdem confirmationem consequitur. Sed quod Angelo brevior
assignata est via quam homini, diversitas naturarum facit, ut supra dictum est.
Nec est necesse ut omnibus ordinatis in unum finem assignentur eadem perducentia
in finem, et eodem modo; sed unicuique secundum suam conditionem.
Ad tertium dicendum, quod sapientis est removere hoc modo impedimentum
quod natura non tollatur: quod non fieret, si hominem vel Angelum in peccatum
cadere non permitteret, quamdiu est in statu viae.
Ad quartum dicendum, quod non semper via brevior eligenda est, nisi quando
per eam omnia quae ad rem pertinent, convenienter salvantur; et hoc non fieret,
si hominem in peccatum non permitteret cadere.
Ad quintum dicendum, quod non tantum per prohibitionem peccati violentam
tolleretur laus, sed etiam naturalis ordo rerum; quod nullo modo providentia
divina pateretur.
|
|