Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 345


amorem literarum affecta, non vacaret ociose, sed saepe
saepius librum arripiens, se lectionibus occuparet. Ex hoc
autem declaratur quod superius dimisimus, cum tractavimus
de regimine coniugali. Dicebatur enim, infra
declarandum esse, circa quae opera deceat foeminas esse
intentas.
Quo decet reges et principes, et universaliter
omnes cives solicitari erga filias ut sint
modo debito taciturnae.
Cap. XXI.

Ostenso, quod non decet puellas esse vagabundas, nec
decet eas vivere otiose: restat ut nunc tertio ostendamus,
quod decet eas taciturnas esse quod triplici via venari
possumus. Prima sumitur, ut magis appareant ornatae
et decentes, et ut a viris suis magis diligantur. Secunda,
ne loquantur indebite et incaute. Tertia, ne sint pronae
ad iurgia et ad lites. Prima via sic patet nam cum desiderium
sit eius quod abest, ut vult Philosophus 2. Retor.
quanto aliquid quod est possibile haberi, magis videtur
arduum et inaccessibile; tanto magis videtur abesse et magis
concupiscentia movet. foemina ergo, eo ipso quod est
loquax, quodammodo se nimis familiarem exhibet, et
quodammodo se contemptibilem reddit. unde et Philosophus
primo Politicorum ait, quod ornamentum mulierum
est silentium. si enim mulieres sint modo debito
taciturnae, quia se sic non familiares exhibent, eorum consortium
videtur magis abesse, et videntur ipsae magis inaccessibiles:
propter quod non sic vilipenduntur et habentur
in contemptu, sed magis appetuntur et amantur. quia
ergo cuiulibet videtur esse pulchrum, et decens quod amati
si mulieres taciturnae magis amantur, ex hoc ipso magis

Torna all'inizio