Salimbene de Adam: Cronica

Pag 241


De operibus imperatoris Frederici secundi.
Eodem millesimo imperator Fridericus obsedit castrum Plumátium
et castrum Crevacóri cum Parmensibus et Mutinensibus
et cum CC militibus Reginis et mille peditibus, in mense Iulii,
Augusti et Septembris. Et destructa fuerunt ambo dicta castra,
que Bononiensium erant. Inde exivit proverbium, ut dicerent
hi qui in ludo scaccorum ludebant: «Scaccò per Vignola aven
Plumaço». Et eodem anno, dum imperator staret in obsidione
castrorum Plumatii et Crevacóri cum Parmensibus, Mutinensibus
et Reginis, Bononienses venerunt et combusserunt burgum
Sancti Petri extra civitatem Mutine usque ad dictam portam dicte
civitatis. Eodem millesimo debellati sunt Bononienses apud Vignolam
a Mutinensibus et Parmensibus, et multi necati et submersi
sunt in flumine, et multi ducti captivi. Rebellaverunt quidam
principes et barones in Marchia Trivisina, ex quibus principalis
fuit Aço marchio Estensis cum parte sua, et Trivixani.
Anno Domini MCCXL mortuus est frater Albertus Pisanus,
generalis minister Ordinis fratrum Minorum, et substitutus est
frater Aymo Anglicus, siquidem frater Helyas appostataverat
adherens Friderico. Et eodem anno, in mense Ianuarii, die
XVI intrante dicto mense congelavit flumen Padi, ita quod homines
transibant equestres et pedestres ab utraque parte dicti
fluminis.
De obsidione Ferarie, et quod Feraria Romani pontificis est sive Romane
Ecclesie.

Et eo anno obsessa fuit Feraria in mense Februarii et Marcii
et Aprilis a marchione Hestensi, qui dicebatur Aço, et a Gregorio
de Monte Longo legato in Lombardia et a duce Veneciarum. Et
omnes isti fuerunt ibi cum magno exercitu. Et tunc erat dominus
Raymundus de Sesso potestas Feriare civitatis. Et Ferarienses
reddiderunt dictam civitatem cum domino Salinguerra dictis
dominis Gregorio de Monte Longo et marchioni et duci. Et missus

Torna all'inizio