obligando, quia per hoc venditionis instrumentum
in presentiarum, perfecto dominii et proprietatis
ac possessionis iure proprio, vendimus, damus, tradimus
atque concedimus tibi Vassallo, filio olim Rainerii de
Lacacciata, tuisque heredibus, et cui dederis vel concesseris
in perpetuum, integre videlicet: quandam petiam
terre, vinee et rei posite Sancto Giorgio, prope
castrum de Leccio, cuius confines hii sunt: a primo latere
via, a secundo fossatus, a tertio emptor, a quarto
fossatus et via, infra hos confines, vel si qui alii sunt,
totis cum ingressibus et egressibus suis, et cum omnibus
super se et infra se habitis et tenutis, et cum omni iure,
actione, usu et accessione, nobis inde et ex ea et pro ea
aliquo modo vel ingenio conpetenti vel pertinenti; que
omnia et singula, ut dictum est, tibi vendimus, damus,
tradimus atque concedimus, et te procuratorem, tanquam
in rem tuam, facimus, pretium et meritum quoque
pro hac venditione, traditione et concessione, et
pro predictis omnibus et singulis, recepimus et habuimus
nos iugales venditores a te predicto Vassallo emptore,
libras vigimpti quattuor bonorum denariorum pisanorum,
quod in veritate nobis solutum et numeratum
esse confitemur; exceptioni non habiti et non numerati
et non recepti pretii renuntiamus, scientes rem pluris
et maioris pretii esse, nec pluris vel maioris pretii ratione
revocare paciscimur, ipsi iuri renumtiantes. Liceat
itaque tibi dicto Vassallo emptori, tuisque heredibus, et
cui concesseris, in perpetuum predictam terram, vineam
et rem, deinceps habere, tenere, possidere iure
proprio, agere et experiri tuo nomine, et quicquid inde
volueris facere sine nostra nostrorumque heredum vel
alterius contradictione aut molestia, ab omni quoque
persona et loco, predictam terram, vineam et rem,
semper leg(iptime), et per constitutum Florentinum,
defendere et auctoriçare promittimus, et quod predicta
terra, vinea non est alii vendita, nec conventionali pingnore,
vel aliquo alio modo pingnorata vel alienata,
|
|