Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 189


Ravennatum episcopum, qui verbum Dei predicans ad radicem montis cellam construxerat, adiit, eumque de eventu
rerum consuluit. Qui spiritu profetie omnia, que post evenerunt, ei predixit.
Augustulus predictus, filius Orestis patricii, patre suo eodem patricio iam occiso, et patria capta
ac devastata, imperialem purpuram sponte deposuit, undecimo mense regni sui. Odoacer, iam nullo sibi resistente,
urbem Romam ingreditur ut hostis, sibique subiectam tamquam rex ubique disponit. Postremo, cum tota Ytalia servitio
suo per quatuordecim annos mancipata fuisset, tamquam dominus eam gravi servitute depressit. Cetera
de Zenone et de papa versifice narrantur.
De Zenone imperatore versifice narratur.
Zeno pater patrie dum regna paterna teneret,
Inclitus eius erat Leo filius unicus heres,
Militia validus, prelia sepe gerens.
Ille necem quesisse patris falso reputatur;
Zeno pater, cui dicta patent, iubet ut moriatur,
Mater ab oppositis obviat arte satis.
Carcere detento mater tristissima nato
Curat ei similem iuvenem subponere fato.
Filius evadit clam, set et ille cadit.
Estimat ergo pater morti subcumbere natum,
Servat eum mater ficta specie monachatum:
Annis ter quinis clausus habetur ibi.
Filius ipse Leo vulgi ratione vocatur,
Precipitur, quicumque Leo dicat moriatur;
Permanet edictum cum feritate ratum.
Annis quindenis dum sic Leo clausus habetur,
Astrologis cum gramaticis satis arte docetur,
Philosofus iuvenis totus in arte fuit.
Nutrit avem mater humano more loquentem,
Plangere que didicit iuvenem cum matre dolente:
Heu Leo, mi nate, gloria nostra iacet.
[Sitacus ut didicit iuvenis iam dicere nomen,
Ponitur ante patrem, depromat ut ipse Leonem,
Prima sit ut capitis pena loquentis avis.]
Pascalis mensa Zenone sedente paratur,
Sitacus in medio plangit, luctus renovatur:
Heu Leo, dixit avis, cur, Leo nate, peris?
Claro sermone dum nominat ipse Leonem,
Corda ducum pietate movet renovatque dolorem,
Et regina sedens plorat, ut ante solet.
Zeno miratur, cur turba ducum lacrimatur;
Querit, et iratus, que causa, quis ille reatus,
Qui modo primatum turbat utrumque latus.
Mater ait: Cognosce magis te, Zeno, timeri;
Cur plorat, cur turba dolet, timet ipsa fateri,
Noscere si mavis, iam tibi narrat avis.

Zeno refert: Tu, queso, michi monstra rationem,
Quem iuvenem deplorat avis tua, quemve Leonem;
Viscera namque mea sitacus iste movet.
Edictum, quod protuleras,
ait illa, recedit;
Te solum, si forte velis, sententia ledit;
Esse michi licitum dicere Zeno dedit.
Nosce tuum natum falso dampnasse relatu;
Vivere monstratur, qui creditur esse necatus;
Tu pater, hic natus, me genitrice datus.
Pulcrior est Venere, sapiens, validissimus armis,
Summis principibus carus, spes unica parvis,
Quem decet imperium iam retinere tuum.
Si cupis ergo duces pascalia festa tenere,
Me michi vel tibi te letum si queris habere,
Ablue peccatum, rem pietate gere.
Esto pater feritate carens, serva rationem,
Mitte, pater, natum dignare vocare Leonem;
Ipse Deus iubet hoc, curia tota monet.

Torna all'inizio