facto eius, et nisus sum meo animo inuenire viam contra
eum de aliquo delicto, et non inueni, nec potui percipere in
eo aliquid mali antequam ipsum interficerem, nec postmodum;
penitet vero me amicitie eius quod feci, et multo
doleo et contristor. Omnes viri sapientes tenent Senesbam
fuisse innoxium aliis omnibus que apposita fuerunt aduersus
eum, et quia fuit mundus et simplex corde; verum
tamen prouocatus fuit contra ipsum crudelis aduersarius
Dimna sua fraude et mendaciis, qui mihi retulit de eo que
quidem nunquam fecit Senesba nec ea cogitauit in corde.
Sed indica mihi, si aliquid audiuisti, vel si aliquis tibi de
hoc enarrauit aliquid. Nam quando fuerit consilium cum verbis
que simul audiuntur, erit magis manifestum sensui et
satisfaciens cordi, et expedit vt homo non relinquat in corde
suo dubium aliquid, sed inquirat veritatem.
Dixit mater leonis: Relatum est mihi a quodam fideli
socio, quoniam Dimna non iuste egit contra Senesbam quod
egit, et quia seduxit te et subuertit cor tuum aduersus eum
nisi propter inuidiam qua inuidebat eius dignitatem et quod
erat in gratia quam inuenerat in oculis tuis. Ait leo matri
sue: Quis retulit tibi hec, mater? Ait illa: Qui mihi retulit
inhibuit ipsum non manifestare, et scias quandocumque fuerit
traditum alicui secretum aliquod, debet esse fidelis de eo,
et qui reuelat secretum quod traditum est ei, decipit amicum
suum qui ei tradidit et habet vilem statum apud homines,
nec vnquam aliquis ei secretum reuelabit. Dixit leo: Vere
dicis, et res ita se habet vt dixisti; verumtamen non debet
quis amico suo occultare veritatem, sed ostendere illam ut
meritum adimpleat, neque subtrohat veritatem quam
audiuit et nouit, et maxime de homine et inquirat de
|
|