enim irascitur fratri non vitio fratris, talis ira est sine causa et
est mala et non debet cadere in aliquem sapientem. quarto
ipsi consiliarij non debent esse moribus lascivi, sed vita preclari.
de hoc ita dicit sanctus Ambrosius in libro De Officijs:
"Advertimus quod in querendis consilijs plerumque adiungat vite
probitas, virtutum prerogativa, benivolentie usus". postea subdit:
"Quis enim in ceno fontem requirat? quis ex turbida aqua
potum petat? itaque ubi luxuria est, ibi intemperantia. ubi
confusio vitiorum, quid inde sibi aliquis auriendum extimet?
quis utilem cause anime sue iudicet, quem videt inutilem
vite sue? quomodo potest eum aliquis iudicare consilio superiorem,
quem videt inferiorem moribus? super me debet esse cui
me committere paro. an vero eum ydoneum putabo, qui mihi
det consilium qui non dat sibi, et mihi vacare credam,
qui sibi non vacat?" idem in eodem. illi viro salutem nostram
|
|