: Precepta prosaici dictaminis secundum Tullium

93


Post has secuntur deprecativa et expressiva.
Deprecativa est, que commodi causa petendi vel vitandi
causa incommodi deprecari nititur. Expressiva est, qua sine
benivolentie captatione voluntas mittentis exprimitur, que due
fere cunctis coloribus exornari solent, sicut V. et VI. pronuntiabunt
exempla.
Ne mireris me dixisse has epistolarum maneries insigniri
variis coloribus, quoniam, sicut aliquid depictum pulcris et
variis coloribus libentius visui admittitur, ita epistolarum series
congrua dignitate composita tota audibilis reperitur.
Dignitas autem est, que reddit ornatam orationem cum
varietate distinguens, hoc in verborum et sententiarum exornatione dividitur.
Verborum exornatio est, que ipsius sermonis insignita continetur
perpolitione . Sententiarum exornatio est, que non in ipsis verbis,
sed in rebus quandam habet dignitatem.
Omnia igitur orationum genera, que etiam figure dicuntur,
his rebus placidissima comparantur. Que figure, ut
insinuat Tullius, tres sunt: gravis, mediocris, attenuata.
Gravis est, que constat ex verborum gravium levi et exornata constructione.
Mediocris, que constat ex humiliore neque tamen ex infima
et pervulgatissima verborum dignitate. Attenuata est, que demissa est
usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis.
Quid in bis omnibus debeat observari, videamus .
In gravi figura consumitur epistola, si que cuiusque rei poterunt
ornatissima verba reperiri sive propria sive extranea vel translata et
si graves et si prolixe sententie eliguntur et exornationes varie adibentur;
in mediocri figura consumitur, si hec, ut ante diximus, demiserimus,
non tamen ad infimum usque descendimus; in attenuato epistolarum

Torna all'inizio