tias, miser, quia regnum tuum, comptum et politum, beata sanctaque 
doctrina Dei et electorum repletum, auro obrizo potest non 
immerito comparari». 
Tunc Totila iratus, precepit spatario ac didascalo Iudeorum, 
ut binas auferrent loras a tergo eius prius, et postea caput eius amputarent. 
Beatus autem Proculus antequam decollaretur, orauit 
dicens: «Domine Iesu Christe, accipe in pace spiritum meum». 
Completaque oratione, genua flexit et spiculator accedens, euulsis 
loris binis, bis ense collo percusso, caput eius amputauit. Et tunc 
lux magna super sancti corpus per spatium duarum horarum emicuit. 
Venerunt autem sancti uiri, quos ipse baptizauerat, et corpus 
eius tollentes, extra muros in optimo loco cum aromatibus 
condiderunt. 
Beatus autem Volusianus, colligens sanguinem eius in uase 
argenteo, in ciuitate, quae dicitur Castellum, de eo oculos ceci liniens, 
lumini restituit; item per dictum sanguinem mulier est a 
fluxu sanguinis liberata. Tempore procedente, puer mortuus iuxta 
sepulcrum eius positus uitae est restitutus. Corpus uero sancti 
inuentum est cum capite nulla lesionis signa habens, et multa alia 
miracula ibi est Dominus per ipsum mirabiliter operatus.
  |  
  |