Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 837


viro Pinnensi, Bernardo nomine, Liudini filio.
Dedit nempe Castrum Bectorritae cum molendinis,
et omnibus appendiciis suis, et cum
aliis possessionibus Castellionis, et Olivulae
per loca et vocabula in charta descripta; et
recepit in Pinne per loca et vocabula circa
litora maris Adriatici praedia et possessiones
terrarum, modiorum mille centum sex, sicut
ejusdem cambitionis chartula protestatur. Porro
cambitionem istam opinati sunt quidam
inutilem fuisse Monasterio, cum pro retus et
possessionibus de longinquo tribuerentur possessiones
et res Monasterio propiores, et maxime
quia fiebat interruptio de possessonibus
in circuitu Monasterii continuatim acquisitis
ex mandato et pecunia felicissimi Ludovici,
et ex acquisitione Domni Romani primi Abbatis,
sine interpositione continuatis. Nam ex
ipso tempore Remigius quidam de capite Piscariae
et Sancto frater ejus, ambo militaris
insignes potentiae, totumque genus Sansonicorum
subintraverunt, et pervaserunt castella
et terris Ecclesiae, quae aedificaverat prudentissimus
Abbas Adam cum multis expensis,
ut essent profugium, decus, et tutamen Piscariensis
Abbatiae; et hoc malum tosum deputabatur
ignaviae pigri Pastoris et insipientiae.
Verum ab Abbatibus ei succedentibus factum
istud non fuit ratum, immo continuo in irritum
revocatum: et eo moriente conantibus
vicinis Baronibus et Ecclesiae fidelibus, ad nihilum
penitus fuit redactum. Iste est famosus
ille Bernardus de Pinne, qui postquam in
ipso Comitatu Monasterium Sanctae Mariae de Piezano,
et Monasterium Sancti Bartholomaei de Carpeneto
construxit, in hoc Casauriensi Monasterio
Monachus factus, senectutis et vitae suae
dies moriens explevit.
XII. ABBAS GISLEBERTUS
INTRUSUS
Item Gislebertus Abbas fecit cambitionem
aliam cum Senebaldo, et fratribus suis,
filiis Luponis, et per scriptum praestariae concessit
eis omnem terram, et omnem possessionem
juris Beati Clementis, a plebe Sancti Martini
usque in flumen Piscariae, et a fluvio, qui dicitur
Orta, usque in fluvium nomine Lavinum,
et concessitt eis Poium, ut Castellum
ibidem construerent, cum Bosco de Zappino,
et cum terris quingentorum modiorum; accepitque
per cambitionem ab eis ejusdem
quantitatis terras in Pago Pinnensi inter fluvium,
qui dicitur Nora, et fluvium qui vocatur
Tabe, et in planitie Piscariae, ubi Orfianum
vocatur, et per alia loca et vocabula,
sicut in chartis inde conscriptis reperitut et
legitur. Senebaldus vero, et Scifredus, et
Wido filii Luponis, construxerunt Castellum
in eadem propria terra Beati Clementis, et aggregaverunt
in eo villas plures assensu et voluntate
Abbatis. Sanctus Vatentinus nomen
est Castelli, pro eo videlicet, quia sicut fertur,
in supradicto vocabulo de Zappino fuit
olim civitacula quaedam, in qua cum duo fratres
Valentinus et Damianus pro Christi nomine
fuissent martyrizati, et post ipsius civitatuluae
destructuionem inventi, et deportati
nec non Ecclesia in eorum honore seu vocabulo
in ipsius Oppidi loco aedificata, ideo Castelli
nomen est Sanctus Valentinus. Construxerunt
etiam aliud Castellum circa fluvium

Torna all'inizio